Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KABBAËNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA KABBAËNSIS, IN NIGERIA,
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR.

 

Sacra summi Pontificatus potestas, quam superno et inscrutabili Dei consilio obtinemus, id a Nobis requirit ut non solum christianos homines foveamus eosque paterne requiramus qui nondum evangelica luce sunt inlustrati, sed omnia etiam eis suppeditemus auxilia, quae facilius ad Deum conducant ad eiusque perennem ac sempiternam possessionem. Quandoquidem igitur Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, post acceptam sententiam venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi Iconiensis atque olim in Africa Media Occidentali Apostolici Delegati, rebus catholicis alendis perutile esse existimaverit, si praefectura apostolica Kabbaënsis cathedralis Sedes fieret, Nos auctoritate Nostra id probantes et confirmantes, sequentia decernimus ac iubemus. E numero praefecturarum apostolicarum eam tollentes, Ecclesiam Kabbaënsem ad gradum et dignitatem dioecesium efferimus, iisdem finibus eodemque servato nomine. Eam atque eius Episcopum suffraganeos esse volumus metropolitanae Sedi Onitshaënsi atque eiusdem Archiepiscopo. Episcopi sedes atque domicilium in urbe vulgo Kabba appellata erit, episcopalis vero magisterii cathedra in principe ibidem exstante templo, quod ad cathedralis sacrae aedis dignitatem item extollimus. Curet Episcopus ut, quoadusque Canonicorum collegium condi possit, Consultores dioecesanos ad normam iuris canonici eligat, qui sibi consilio et ope assint. Quam primum praeterea poterit, Seminarium saltem minus struat, iis pueris accipiendis qui sacris initiari velint. Dilectos denique filios e Congregatione Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae, quibus curam damus modo condita e dioecesis, hortamur ut nulli labori parcant ad Christi legem ibi locorum proferendam. Haec quae praescripsimus ut ad effectum perducantur curet venerabilis Frater, qui, tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum adduci debeant, in Africa Media Occidentali Delegatum Apostolicum aget, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit documenta de more exarari iubeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 215-216

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana