PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KONGOLOËNSIS ET ALIARUM
(MANOËNSIS)
DIVISIS DIOECESIBUS KONGOLOËNSI, BALDUINOPOLITANA ET KILWAËNSI, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR «MANOËNSIS» COGNOMINANDA.
Qui regno Christi tum servando tum propagando praepositi sumus, nihil sanctius umquam in officiis Nostris habuimus, quam ut catholicam fidem in populis prorogemus usque ad ultimum terrae, divinae gratiae rore favente. Quam ob rem cum ad christianam religionem intendendam, Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione, post auditos venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani, Archiepiscopum titulo Mallianensem. et Apostolicum in Congo Nuntium necnon Ordinarios quorum intererat, visum esset bene fieri, si divisis dioecesibus Kongoloënsi, Balduinopolitana et Kilwaênsi nova in eorum finibus conderetur, Nos hanc sententiam in omnibus confirmantes et ratam habentes, Nostra suprema potestate haec statuimus atque iubemus. A dioecesibus Kongoloënsi, Balduinopolitana et Kilwaënsi territoria separamus vulgo appellata Manono et Malemba-Nkulu; quibus omnibus novam constituimus dioecesim Manoënsem cognominandam atque archidioecesi Lubumbashiensi suffraganeam. Huius dioecesis erit caput atque Episcopi domicilium urbs vulgo Manono in qua cathedra episcopalis potestatis collocabitur; concedimus autem ut pro Canonicorum Collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope ad iuris normas iuivaturi. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat venerabilis Frater Bruno Torpigliani, quem diximus, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die vigesimo quarto naensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
|
AGNELLUS Card. ROSSI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 807-808
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana