Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. FRANCISCI XAVERII

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA S. FRANCISCI XAVERII IN PERUVIANA REPUBLICA, AD GRADUM ET DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR,
EODEM NOMINE IISDEMQUE FINIBUS.

 

Cum die undecimo mensis ianuarii, anno rnillesirno nongentesimo quadragesimo sexto, praefectura apostolica S. Francisci Xaverii constituta est, idem factum est ac semen in terram spargenti, quod prodiret, grandesceret, fructus laetos et uberes redderet. Neque id frustra et in cassum speratum est: nam susceptarum rerum assidui ac diuturni labores, quibus sodales Societatis Iesu perfuncti sunt, rem eo adduxerunt, ut non solum ibi sancta Christi religio incrementa magna ceperit, sed maiora etiam provideantur futura, in Christi gloriam Ecclesiaeque amplitudinem. Quam ob rem, cum sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post venerabiles Fratres coetus Episcoporum Peruviani sententiam rogatos, atque venerabilem Fratrem Aloisium Poggi auditum, Archiepiscopum titulo Forontonianensem et in Republica Peruviana apostolicum Nuntium, in eam opinionem discesserit, ut eadem praefectura apostolica ad gradum Vicariatus apostolici eveheretur, Nos id quam aequissime concedentes, circumscriptionem illam in ordinem Vicariatuum apostolicorum redigimus, cum iuribus debitis; quem scilicet iisdem Patribus Societatis Iesu credimus gubernandum, qui hucusque habuerunt, in quosque omnia laudum ornamenta congerimus. Vicariatus S. Francisci Xaverii, ut idem nomen, ita et eosdem fines servabit. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Aloisius Poggi ad exitum adduci curabit, vel ille quem ipse delegaverit. Re vero acta, certae fidei documenta ad Sacram Congregationem mitti studebit, recte subscripta ac sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. ROSSI
 S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sec de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 805-806

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana