PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RANCHIENSIS
(DALTONGANIENSIS)*
AB ARCHIDIOECESI RANCHIENSI QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «DALTONGANIENSIS».
Supremi Ecclesiae pastoris munere fungentes eidemque quam dillgentissime possumus satin facientes, dioecesium territoria quandoque aptius disponimus quandoque dividimus novasque constituimus ecclesiasticas circumscriptiones; idque profecto, quo melius efficaciusque rei catholicae consulatur. Quod hodie ad archidioecesim quod attinet Ranchiensem faciendum esse putavimus, quibusdam videlicet ab ea separatis regionibus iisque alia condita Ecclesia. Audita ideo hoc super negotio sententia Nuntiaturae Apostolicae in India, de sententia Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione sequentia., decernimus Nostraque auctoritate iubemus. Ab archidioecesi Ranchiensi territoria distrahimus civilium provinciarum vulgo Hazaribagh et Palamau, iisque novam dioecesim fundamus, Daltonganiensem appellandam atque metropolitanae Sedi Ranchiensi subiciendam. Mandamus praeterea ut quaedam sacra aedicula, quae in urbe vulgo Daltongani exstet, ad praesens tamquam cathedralis habeatur, utque pro Canonicis consultores dioecesani ab Episcopo deligantur, ut ad normam Iuris ei assint auxilio atque consilio. Hae autem Nostrae sub plumbo Litterae sueto more ad effectum adducantur, deque confecto negotio documenta exarentur et ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, rite signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
|
AGNELLUS Card. Rossi |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana