Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TABORAËNSIS ET ALIARUM
(SINGIDAËNSIS
)*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A TABORAËNSI ALIISQUE DIOECESIBUS, NOVA CONDITUR DIOECESIS SINGIDAËNSIS APPELLANDA.

 

In primaeva Ecclesiae sanctae historia, quae Actibus apostolorum continetur, leguntur sancti illi Christi asseclae, maximae Paulus, ibi quam saepe constituisse Ecclesias, ubi verbum Dei, iuvante gratia atque inspirante Spiritu Sancto, disseminavissent; quorum sane morem et institutum semper Romani Pontifices secuti sunt, id persuasum habentes fructus colligi posse laetiores, si cum praedicatione Evangelii bona etiam, per dioecesium constitutionem, rerum dispositio coniungeretur. Quam ob rem, cum Patres Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post rem mature consideratam sententiamque auditam tum venerabilis Fratris Francisci Brambilla, Archiepiscopi titulo Viminaciensis eiusdemque in Tanzania Pro Nuntii Apostolici, tum Ordinariorum quorum interesset, tum etiam coetus Episcoporum nationis Tanzaniae, in eam opinionem discesserint ut nova Ecclesia ibi loci conderetur, Nos rem probantes, sequentia decernimus. Ab Ecclesiis Taboraënsi, item Mbuluensi, Dodomaënsi, et Mbeyaënsi totam regionem distrahimus quae populari lingua Singida cognominatur, quaeque comprehendit civiles districtus de Iramba, Singida ac Manyoni, et praeterea eam partem districtus Taboraënsis, quae vergit ad meridiem atque ad orientem; quibus terris novam dioecesim condimus, ab urbe regionis principe Singidaënsem appellandam, atque archidioecesi Taboraënsi subiciendam tamquam suffraganeam. Episcopus autem in urbe Singida cathedram suam collocabit docendae veritatis, in templo nempe civitatis praecipuo; idem, quoad Canonici constituantur, ad normam iuris, consultores dioecesanos eliget, qui consilio et opera iuvent. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus venerabilis Frater Franciscus Brambilla ad exitum deducet, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarari faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumes; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo altero, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. ROSSI 
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 422-423

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana