Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAIESENSIS
(IEREMIOPOLITANAE)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI CAIESENSI ALIA CONDITUR, NOMINE «IEREMIOPOLITANA».

 

Qui, Beati Petri successores, in catholicae Ecclesiae finibus honoris principatum tenemus officioque simul, omnium quidem gravissimo, Christi oves et agnos universos ducendi et pascendi fungimur, ea coepta pro apostolico Nostro munere pertexenda curamus, quae ad christianorum fidelium utilitatem maximopere conducant. E quibus, cum novarum dioecesium constitutionem esse pro certo habeamus atque Episcoporum amplificatam nominationem, libenti animo accepimus quod venerabilis
Frater Ioannes Iacobus Claudius Angénor, Episcopus Caiesensis, audito Haitianorum Episcoporum coetu, significavit, posse nempe e peramplo dioecesis suae territorio aliam quandam excitari, idque commode. De sententia ideo venerabilis Fratris Aloisii Barbarito, Archiepiscopi titulo Florentinensis et in Haitiana Republica Apostolici Nuntii, Sacraeque Congregationis pro Episcopis sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi Caiesensi territoria separamus civilium regionum vulgo Grande Anse et Anse d'Hainault appellatarum, iisque novam dioecesim constituimus, Ieremiopolitanam appellandam iisdemque cingendam finibus ac regiones, quas diximus, simul sumptae. Fines igitur hi erunt: limes a promunturio Cap-à-Foux nuncupato, in litore australi ad meridiem paroeciae vulgo Les Irois sito, orientem versus pergit usque ad intimam partem paroeciae cum nomen Tiburon; dein iuga montium, vulgo Hotte assecutus eaque, in fines versus paroeciae Dory vocatae, servans Glaciale fiumen, vulgari lingua Rivière Glacèe intercipit. Hinc ad septemtrionem et orientem pergens, idem limes locum attingit vulgo Etroit, parva in insula Baradères nuncupata. Mandamus praeterea ut Episcopi sedes in urbe Jeremie sit, eiusque magisterii cathedra in curiali templo ibi exstante, Deo in honorem Sancti Aloisii Francorum Regis dicato, quod cathedrale erit, cum iuribus privilegiisque congruis. Ieremiopolitano autem sacro Praesuli, praeterquam iura et honorer tribuimus, officia quoque imponimus, Ordinariorum locorum propria. Condita insuper Ecclesia suffraganea erit metropolitanae Sedi Portus Principis, eiusque Episcopus eiusdem metropolitanae Sedis Archiepiscopo. Canonicorum collegium ad normam iuris condatur, per alias sub plumbo Litteras; interea tamen consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio et adiumento assint. Ad Seminarium quod attinet, idem struatur, servatis praescriptis iuris communis, decretis Concilii Vaticani II «Optatam totius», peculiaribus normis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Selecti vero iuvenes, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi, Romam mittantur, apud Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Dioecesis mensam constituent Curiae emolumenta, fidelium oblata pecunia bonaque ad normam canonis 1500 C.I.C. ad dioecesim Ieremiopolitanam pertinentia. Dioecesis regimen, administratio, Vicarii Capitularis electio, fidelium iura et onera, aliaque id genus sacris canonibus regantur. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae sint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium vel officium habeant ; ceteri autem clerici seminariique tirones, ei in qua legitime defiant. Acta et documenta, constitutam dioecesis respicientia, ad eius curiam a Caiesensi transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus venerabilis Frater Aloisius Barbarito ad effectum adducat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis de more mittat.

Ham vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta stint ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 465-467

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana