Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GARZONENSIS - NEIVENSIS
(NEIVENSIS)

*

TERRITORIIS QUIBUSDAM A DIOECESI GARZONENSI-NEIVENSI DETRACTIS NOVA CONDITUR, NOMINE «NEIVENSIS».

 

Ad aptius tutiusque Christianorum bono consulendum, qui in regione vulgo Huila degunt, cum venerabilis Frater Iosephus de Iesu Pimiento Rodriguez, Episcopus Garzonensis-Neivensis, post auditum Episcoporum Columbiae coetum, ab Apostolica Sede petierit ut e partito suae dioecesis territorio, quod amplissimum est, ilia excitaretur ecclesiastics circumscriptio, precibus Nos accedendum esse statuimus; idque libentissime. De sententia ideo venerabilis Fratris Angeli Palmas, Archiepiscopi titulo Vibianensis et in Columbiana Republica Apostolici Nuntii, apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi Garzonensi-Neivensi territoria separamus paroeciarum, quibus per vulgus appellatio La Inmaculada, San Josè, Perpetuo Socorro, San Vicente de Paul, San Judas Tadeo et San Antonio María Claret atque in urbe vulgo Neiva exstantium; item territoria vulgo nuncupata Aipe, Algeciras, Anaconia, Baraya, Campoalegre, Colombia, El Gaguan, Hobo, Iquira, Palermo, Rivera, Santa Ana, Santa Maria, Tello, Teruel, Villavieja, Yaquará, Organos et Praga, iisque novam dioecesim constituimus, nomine Neivensem, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, dioecesis Espinalensis; ad orientem solem, dioecesis Villavicentiensis; ad occidentem solem, archidioecesis Popayanensis et praefectura apostolica Tierradentroënsis; ad meridiem, dioecesis Garzonensis limitibus municipiorum vulgo Algeciras, Hobo, Yaquará et Iquira, ac vicariates apostolicus Florentiae. Episcopi sedes in urbe vulgo Neiva erit; episcopalis vero magisterii cathedra, in templo Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis a Conceptione Immaculata, dignitate concathedralis dioecesis Garzonensis-Neivensis aucto, cum iustis iuribus et privilegiis, Episcopo autem congruis impositis obligationibus. Eam praeterea suffraganeam facimus archidioecesi Popayanensi; ut in eadem consultores dioecesani ad normam iuris deligantnr statuimus, usque dum Canonicorum collegium instituatur iuxta normas per alias apostolicas Litteras in posterum edendas; mensa episcopalis Curiae emolumentis constituatur, fidelium sponte collatis pecuniis bonorumque portione, quae eidem dioecesi obvenient, ad normam canones 1500 C.I.C.; ad seminarii dioecesani aedificationem quod attinet, normae serventur iuris communis atque decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II, itemque peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regulae, cuius selecti iuvenes Romani mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi; simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant, ceteri autem sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in qua legitime elegant; acta et documenta conditam dioecesim spectantia a Curia Garzonensi-Neivensi ad Neivensem trasferantur, in tabulario religiose custodienda. Quod denique regimen spectat et administrationem dioecesis, Vicarii Capitularis electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Decernimus insuper ut dioecesis Garzonensis-Neiyensis, atque eiusdem nominis cathedralis sacra aedes, dehinc Garzonensis, ab urbe vulgo Garzon, appelletur, in qua et sedes Episcopi et eius magisterii cathedra erunt. Item Episcopi nuncupatio Garzonensis erit. Haec quae praescripsimus venerabilis Frater Angelus Palmas, quem diximus ad effectum adducat, vel ab eo delegatus sacerdos; qui autem negotium perfecerit congrua documenta de more conficiat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumes; ita quidem ut quae per eam decreti cunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex arce Gandulfi, prope Romam, die quarto et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Ioannes Calleri, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 660-662

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana