Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIANENSIS CASTELLI*

IN LUSITANIAE FINIBUS DIOECESIS VIANENSIS CASTELLI CONSTITUITUR, DISMEMBRATO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS BRACARENSIS

Ad aptiorem populi Dei procurandam utilitatem aptioreque ratione eius necessitatibus subveniendum, quae maiores in dies fiunt, visum est Nobis id evenire, si ex territorio archidioecesis Bracarensis, in Lusitaniae finibus, alia constitueretur dioecesis. Quapropter, audita hoc super negotio sententia sive Conferentiae Episcopalis Lusitanae sive Venerabilis Fratris Angeli Felici, Archiepiscopi titulo Caesariensis et in Lusitania Apostolici Nuntii, haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Bracarensi territorium separamus, quod regionem vulgo Viana do Castelo nuncupatam constituit, eoque dioecesim condimus, Vianensem Castelli nuncupandam, cuius sedes in urbe Vianensi Castelli erit, templum vero cathedrale in sacra paroeciali aede S. Mariae Maioris, ibi exstante, cui iura et privilegia erunt cathedralium templorum propria. Constituta dioecesis praeterea suffraganea erit metropolitanae Sedi Bracarensis sic ut eius Episcopus eiusdem Sedis Metropolitae. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, a fidelibus sponte oblata dona et bonorum pars, quae ad normam Canonis 1500 C.I.C. ad eam spectant. Canonicorum collegium condatur, ad normam tamen aliarum Apostolicarum Litterarum ; quorum loco consultores dioecesani interea deligantur, Episcopum consilio et opera iuvaturi. Ad conditae dioecesis regimen et administrationem quod pertinet, Vicarii Capitularis electionem, fidelium iura et obligationes, leges canonicae serventur. Circa seminarii exstructionem alumnorumque educationem prae oculis habeantur iuris communis praescripta necnon normae Decreti « Optatam totius » Concilii Vaticani II et regulae a Sacra Congregatione pro Educatione Catholica statutae. His Litteris ad exsecutionem adductis, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degunt. Mandamus denique ut omnia documenta et acta, ad dioecesim Vianensem Castelli quoquo modo pertinentia, ad eius Curiam a Bracarensi transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Angelus Felici, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta exaranda curet et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, usitato more signata atque sigillo impressa. Hanc Constitutionem Apostolicam sive nunc sive in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES Card. VILLOT SEBASTIANUS Card. BAGGIO
Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Alfredus Zanchi, Proton. Apost.s. n.


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 1, pp. 5-6

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana