Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

RECURRENS MENSIS OCTOBER

ADHORTATIO APOSTOLICA*

Episcopatus, clerus populusque catholicae Ecclesiae vehementer incitantur ad B. Mariae Virginis opem per mensem Octobrem sacro Rosario implorandam, ut gentium mentibus et animis reconciliatis vera tandem pax mundo affulgeat.

PAULUS PP. VI

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Recurrens mensis October opportunitatem Nobis praebet universum populum christianum denuo adhortandi, ut illa precandi forma usitetur, quae, in catholicorum pietate merito inhaerens, nihil momenti amisit, quod ad difficultates horum temporum attinet: recitationem dicimus sacri Beatae Mariae Virginis Rosarii.

Hoc vero anno omnibus filiis eam proponimus intentionem, quae urgentior et gravior Nobis esse videtur quam umquam alias, ut scilicet pax inter homines et gentes firmetur.

Quamvis quidam facti sint progressus spesque nonnulla recte affulgeat, perdurant tamen dimicationes internecivae, iterum certi quidam discriminas fomites parantur atque etiam animos christianorum, qui ad idem provocant Evangelium amoris, sibi invicem cernimus adversari.

In ipso Ecclesiae sinu dissensiones inter fratres exsistunt, qui se mutuo incusant et condemnant. Quo fit, ut nunc cum maxime paci operam demus oporteat et pro pace supplicemus.

Anniversaria etiam memoria, plus fiduciae ingerens, Nos movet, id est quartum expletum saeculum ab editis Apostolicis Litteris, quae a verbis «Consueverunt Romani Pontifices» incipiunt (Bull. Ord. Praed., tom. V, p. 223, 17 septembres 1569); quibus Litteris Sanctus Pius V, Decessor Noster, temporibus, quibus Ecclesia et mundus perquam turbabatur, formam sacri Rosarii cuivis aetati congruentem, definivit.

Sanctam igitur hanc veluti hereditatem, unde populos christianus vires animique fortitudinem hausit, fideliter tuentes, clerum populumque christianum cohortamur, ut a Deo, intercessione Beatae Mariae Virginis, pacem et reconciliationem inter omnes homines et populos perficiendam efflagitent.

I. Cum pax sine dubio sit causa hominum et bonum omnibus commune, oportet de ea sint constanter sollicita cuncti, praesertim ii, penes quos est cura Civitatum et communitatis populorum. Sed quis, pro sua parte, non tenetur officio circa vitam et pacem familiae, opificum sedis, sodalitatis? Quamquam multi sunt bona praediti voluntate, tamen tot hominum studia inter se repugnant, tot animos sua tantum quaerere apparet, tot contentiones ingravescunt, tot aemulationes inter se confligunt. Quis non videt a singulis et a cunctis exigi actionem eo pertinentem, ut amor discordias vincat et pax in hominum Civitate instauretur?

Pax est etiam causa Dei: ipse enim animas nostris ardens desiderium pacis iniecit, ipse nos impellit, ut, pro sua quisque parte, huic operam navemus, dum ad hoc debiles vires nostras et nutantes sustinet voluntates. Ipse solus animum pacificum tribuere potest et conatus nostros pacis stabiliendae penitus firmiterque prosperare.

Preces ergo, quibus pacis donum postulamus, conferunt, ac quidem ea ratione, ut nihil pro iis queat substitui, ad pacem instaurandam. Per Christum enim, cum quo nobis omnia donantur (Cf Rom 8, 32), nos componimus ad pacis munus accipiendum. Quomodo ergo in hac re agenda non utamur deprecatione inaestimabili Beatae Mariae, Matris eius, quae, ut Evangelium docet, invenit gratiam apud Deum? (Lc 1, 30)

Numilis quidem Virgo Nazarethana Mater effecta est Principes pacis (Is 9, 5), eius videlicet, qui natus est, cum pax annuntiaretur (Cf Lc 2, 14), et qui in hominum conspectu proclamavit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Mt 5, 9). In Evangelio declaratur Mariam fuisse propensam ad hominum necessitates perspiciendas sublevandasque. In pago enim Cana non dubitat deprecatricem se praebere, ut laetitiae consulat vicanorum ad nuptias vocatorum (Cf Io 2, 15). Quomodo non ad assequendam pacem, tam praecelsum donum, intercedat, si corde sincero illam exorabimus?

Concilium Oecumenicum Vaticanum II opportune monuit pergere Mariam apud suum Natum pro filiis hic in terra peregrinantibus deprecari (Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 62: AAS 57 (1965), p. 63). Ei, quae mente candida et simplici dixit: vinum non habens, Christus magnanimiter est obsecutus. Quomodo hic non eandem largitatem praestabit, si ita rogatur: pacem non habent?

II. Quodsi unicuique, quantum vires opesque sinunt (Cf Litt. Encycl. Populorum progressio, n. 75: AAS 59 (1967), p. 294), de iustitia et pace est annitendum, singulis christianis curae erit Mariam orare, ut una nobiscum et pro nobis supplicet ea mente, ut eam, quam mundus non dare potest, pacem Dominus nobis concedat (Cf Oratio ex Missa pro pace). Praeterea meditantes sacri Rosarii mysteria, animos pacificos, Mariae exemplo, induere poterimus per commercium familiare et continuum cum iesu paremque consuetudinem mysteriorum vitae eius redemptricis.

Omnes sanctae Ecclesiae filii precentur:

- Pueri atque iuvenes, quorum tempus futurum agitur in hac rerum commutatione gentes universas quassante, ut suis parentibus, magistris atque cunctis sacerdotibus cordi curaeque sit ex sese effingere homines precationi addictos.

- Aegri et senes, quorum animi ob specie inutilem vitam interdum percelluntur, ut virtutem denuo experiantur precationis, atque alios etiam, veluti magnus lapis, suavi alliciant vi ad pacis originem.

- Adulti, qui dies totos defatigantur labore. Maiores afferent eorum opera fructus e precationis usu et pia vita profecta (Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 34: AAS 57 (1965), pp. 39-40). Cum Maria familiariter viventes melius cognoscent Iesum et diligent: id quod tot nostri maiores, ad fidem quod attinet, re experti sunt indeque vegetati.

- Animae Deo sacratae, quarum vitam, secundum exemplar Mariae, arcte semper consociari oportebit cum Christi vita, et quasi fulgore quodam illustrare nuntium eius amoris et pacis.

- Episcopi et sacerdotes eorum adiutores munere peculiari funguntur, quo nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum deprecantur (Decr. de Presbyt. ministerio et vita Presbyterorum ordinis, n. 5: AAS 58 (1966), p. 998). Quomodo cum eorum intima precatione non concinent supplicationes Mariae?

- In vehementi hoc pacis desiderio, quae est fructus spiritus (Gal 5, 22) haud secus atque ipsi in Cenaculo congressi Apostoli inter nos omnes coniungemur in oratione . . . cum Maria Matre Iesu (Act 1, 14).

III. Pro iis omnibus precemur qui pacis opus perficiunt inter homines, minimo in oppido usque ad instituta omnium gentium maxima. Sibi illi vindicant, praeter confirmationem animi atque existimationem, preces quoque nostras. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem (Is 52, 7).

- Precemur nos, ut Deo vocante pacis excitentur ubique opifices, auctores concordiae et hominum populorumque reconciliationis. Precemur, ut ex omnium evellantur cordibus, in primisque nostris, factionum studium stirpiumque iactatio, nequitiae et odia, quae iterum iterumque bella pariunt atque discidia. Nam si quid valet malum, etiam plus valet gratia.

- Eum precemur, qui mortuus est pro peccatis nostris, ut filios Dei, qui erant dispersi, cοngreget in unum (Cf Io 11, 52).

- Precemur, ut in filiis Ecclesiae universis observantiae mutuae animus renovetur et fiduciae, consuetudinis, collocutionis et benevolentiae communis. Ipsi precemur, ut omnes homines diversos esse conscii inter se convenant, alii alios complentes, in ventate et cantate Christi secundum magni Pauli Apostoli cohortationem: quod ex vοbis est, cum omnibus pacem habentes, nοn vosmetipsos defendentes . . . Non ergo amplius invicem iudicemus . . . Est enim regnum Dei . . . iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto . . . itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus (Rom 12, 18 et 14, 13, 17, 19).

Nosmet ipsi, Venerabiles Fratres et carissimi filii, non desinemus agere et precari pacem uti Vicarius Eius, qui est pax nostra . . . interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem (Eph 2, 14-15). Cum Apostolo Paulo, sub cuius nomine nostram celamus parvitatem, obsecramus vos, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate; solleciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ibid. 4, 1-3).

Utinam assidua mysteriorum nostrae salutis contemplatio vos ad imaginem Christi et exemplum Mariae pacis reddat effectores. Utinam Mariale Rosarium tam in ea forma, quae tradita est a Sancto Pio V, quam in aliis hodiernae rationi cum auctoritatis legitimae consensione aptatis id evadat quod bo. mem. Decessor Noster Ioannes XXIII cupivit: publica atque universalis precatio pro consuetis atque peculiaribus necessitatibus Ecclesiae, nationum totiusque orbis (Litt. Apost. Il Religioso convegno, 29 sept. 1961: AAS 53 (1961), p. 646).

Nam haec precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium (Card. J. G. SALIÈGE, Voilà ta Mère, pages mariales recueillies et présentées par Mgr Garrone, Toulouse, Apostolat de la prière, 1958, p. 40) prae se fert ac proinde formam pietatis Ecclesiae (PAULUS VI, Allocutio die 23 iulii 1963 habita ad ens, qui tertio interfuerunt Conventui Dominiciano de sacro Rosario: Insegnamenti di Paolo VI, I, 1963, p. 464). Per hanc supplicationem Mariae, Dei sanctissimae Matris et nostrae, conferemus ad optatum Concilii implendum: Universi christfiideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut ipso, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in caelo super omnes Beatos et Angelos exaltata, in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive quae christianο nomine decοrantur, sive quae Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis (Cost. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 69: AAS 57 (1965), pp. 66-67).

Cum hac ergo voluntate, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Nostraque adhortatione, ut per hunc mensem Octobrem preces Marialis Coronae pientissime persolvatis, vobis ex imo largimur pectore Apostolicam Nostram Benedictionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris, anno Domini MCMLXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

PAULUS PP. VI

* AAS 61 (1969), pp. 649-654<



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana