Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

NOMEN RECENS*

BEATA MARIA VIRGO, «NOSTRA DOMINA A SS.MO SACRAMENTO»
APPELLATA, CAELESTIS PATRONA ET CONGREGATIONIS PRESBYTERORUM
ET SOCIETATIS ANCILLARUM A SS.MO SACRAMENTO ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Nomen recens esse, sed rem antiquissimam professus est, de Nostra Domina a Ss.mo Sacramento cum suis colloquens filiis, S. Petrus Iulianus Eymard, indefatigatus ille divinae Eucharistiae Apostolus, cui superiore anno Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster imm. rec., caelestes honores decrevit. Singularis enim appellationis inventor, ea qua praestabat animi acie, quippe qui cum Deo coniunctissime viveret, quot et magnificae et arcanae rationes Virgini Mariae cum amoris Sacramento intercederent penitus perspexerat, ideoque novum mariali serto titulum honoris quasi gemmam addiderat pretiosam. Nonne — ita secum virum illum cogitavisse merito quis arbitretur — ab Ecclesia Eucharistia ut «verum corpus, natum de Maria Virgine» salutatur? Nonne Virgo in terrestri suae vitae cursu vivum fuit tabernaculum Christi Iesu, quem ipsa genuit et adoravit et dedit et ostendit hominibus? Nonne ergo cuilibet adoratori, in primis vero sacerdoti, qui tanti Sacramenti administer est constitutus, tamquam perfecti cultus exemplar eadem Virgo erit habenda et invocanda? His profecto impulsus causis, Petrus Iulianus religiosis, quas condiderat, societatibus uberrimum fontem pietatis aperuit, iisque Mariam illo nomine appellandam, iam moriturus, excelsam Patronam reliquit, idque mandavit, ut sodales omnes in consectando sui instituti proposito, quod circa Ss.mae Eucharistiae cultum versatur, nomen, personam, virtutem celebrarent Eius, quae prima Dei Verbum, hominem factum, venerata esset. Cui legiferi patris praecepto Congregationem Presbyterorum a Ss.mo Sacramento paruisse ac parere novimus probamusque. Nuper autem dilectus filius Procurator Generalis eiusdem sodalitatis, Supremi Consilii iussu nomineque omnium religiosarum provinciarum, submisse Nos rogavit, ut Dominae a Ss.mo Sacramento patrocinium sollemni ac publica ratione probaremus. Nos autem fore confisi, ut religiosi illi viri, adiumento ae deprecatione Augustae Deiparae usi, propositam sibi perfectionem assequantur et ad apostolicos labores pro Christi regno subeundos quam maxime accendantur, precibus huiusmodi libenter statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissinam Virginem Mariam, «Dominam Nostram a Ss.mo Sacramento» appellatam, principalem et Congregationis Presbyterorum a Ss.mo Sacramento et Societatis Ancillarum a Ss.mo Sacramento caelestem apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 14-16

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana