Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE REGIO*

BEATA MARIA VIRGO, A SEPTEM DOLORIBUS APPELLATA,
TOTIUS REGIONIS CIMINIAE PRINCIPALIS PATRONA RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae regio monte silva ac lacu distinguitur, Ciminia commune quoddam marialis religionis domicilium habet constitutum sacris illis iurisdictionibus quae circa sunt. Tale autem exsistit pervetustum coenobium Sancti Martini, ubi multos iam annos consuetudo Virginem eiusque dolores sollemnissimo ritu celebrandi viget. Quodsi potissimum mense Septembri, quo die Ecclesia universa hasce Deiparae aerumnas, hominibus admodum salutares, debito recolit honore, pietatis signa ex multitudinis conventu et alacritate haud dubia deprehenderis, attamen illud Nobis est laudandum, quod totius fere anni cursu sacrae fiunt peregrinationes, quas plurimi fideles participant, atque nobilis huius certaminis victrices inveniuntur, fide caritateque compulsae, humiles Ciminiorum saltuum operae. Sunt enim lignicidae et saltuarii primi Matris Dolorosae cultores, qui mane ac vesperi, quotidianum durissimumque laborem inituri vel ex eo redeuntes, ave Ei dicere Eamque ardenter deprecari imaginemque floribus exornare non neglegunt. Siquidem anno MCMXXXVIII effigies illa fuit aureo diademate redimita, praetereaque, post alterum bellum, inter nationes exortum, perelegans aedicula in summo ipso monte est excitata, gratae voluntatis causa erga caelestem Matrem, quae filios a bellicis calamitatibus servarat incolumes. Atque nunc, memores certe munerum ac beneficiorum, eius praesens ac validum patrocinium sibi suisque rebus expetunt. Quamobrem, quinto et vicesimo exeunte anno postquam praedicta imago est coronata, Venerabiles Fratres Adalgisus Albanesi, Archiepiscopus-Episcopus Viterbiensis et Tuscanensis idemque Abbas «nullius» S. Martini ad Montem Ciminum, Robertus Massimiliani, Episcopus Civitatis Castellanae, Hortanus et Gallesinus, Iosephus Gori, Episcopus Nepesinus et Sutrinus, suorum quisque nomine fidelium, quos pastorali regunt ministerio, id votum ad Nostram Sedem attulerunt. Nos autem fore confisi, ut, patrocinio decreto, uberiores gratiae fructus in illam regionem dimanent christianique mores ibidem floreant felicissime, has preces libenter statuimus admittere. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, a Septem Doloribus appellatam, principaIem totius regionis, quae Ciminiis Montibus continetur, caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 555-556

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana