Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IMPENSA RELIGIONE*

BEATA MARIA VIRGO, «DEL ROBLE» VULGO APPELLATA, PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA ARCHIDIOECESIS MONTERREYENSIS CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Impensa religione mariali cives Monterreyenses et vicinitas teneri perhibentur, siquidem imaginem almae Deiparae, quae «del Roble» vulgo appellatur, studiose excolunt idque ab ipsis fere urbis initiis. Nec deest pientissima Mater supplici plebi, quod munera sua ibidem haud intermisse dilargitur et validissimam se praebet adiutricem. Quae quidem imago, ut opinio fert a maioribus accepta, extra moenia parvi tum oppidi, recens conditi, a quadam puella gregem pascente inventa est in cavo stipite quercus, miro splendore fulgentis et odore perfusae suavissimo. Translatam vero in maximum templum, effigiem eadem in arbore tradunt iterum iterumque esse repertam. Quam ob rem Christifideles, pietatis studio infiammati, eo loco sacram aedem voto concepto exstruxerunt; qua procedente tempore deleta, amplior ecclesia est cura impigra excitata. Quae cum esset prona in ruinam, praeterito saeculo templum, mole et opere spectabile, Monterreyenses eiusdem Virginis augustae honori aedificarunt. Ne huius quidem repentina strages eorum animos fregit, atque adeo sacrarium, tot laudibus insigne, sollerter in praesens reficitur et adornatur. Summa vero cum fidelium frequentia, summa cum alacritate dies festus, qui est XVIII mensis Decembris, quotannis agitur ad celebrandam Genetricis Dei dignitatem atque praesidium. Volens autem huiusmodi pietatem vel maioribus provehere auctibus, Venerabilis Frater Alfonsus Espino y Silva, Monterreyensis Archiepiscopus, vota quoque significans cleri populique suis curis commissi, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, cui vulgare nomen «del Roble» adicitur cuiusque imago in praedicto templo, Liberianae Basilicae aggregato, est proposita, praecipuam iurisdictionis suae Patronam renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, «del Roble» appellatam, principalem archidioecesis Monterreyensis apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus et privilegiis liturgicis, praecipuis competentibus locorum Patronis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces ingiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 16-17

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana