PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
APUANIA MERITO*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS APUANIENSIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Apuania merito gloriatur de principe templo Sanctis Petro Apostolo et Francisco Assisiensi sacro, quod artificiosis operibus commendatur atque sedes est inclita pietatis. Ecclesia, olim sodalibus Franciscalibus credita ac saeculo XVII, ut nunc aspicitur, perfecta, baroco structurae genere, quod appellant, renidet. Probatur imprimis frons duobus columnarum ordinibus distincta; interior pars, molis amplitudine spectabilis, altaribus pretiosis, imaginibus eleganti manu pietis aliisque ornamentis visentium animos movet. Dignum autem omnino est quod memoretur, sacellum, in quo augustum Eucharistiae Sacramentum asservatur, et baptisterium, scilicet vetus aedes Stigmatibus Sancti Francisci sacra. Magno studio pietatis cives eius urbis in priscam imaginem Iesu Christi Cruci affixi feruntur, ad quam etiam peregrinatores supplices se effundere consueverunt. Cui praeclaro templo ampliorem cupiens addere dignitatem, Venerabilis Frater Carolus Boiardi, Apuaniensis Episcopus, etiam cleri populique suis curis commissi nomine, Nos rogavit, ut Basilicae Minoris titulum ac ius ei tribueremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem dioecesis Apuaniensis, Deo in honorem Sanctorum Petri Apostoli et Francisci Assisiensis consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sactum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Novembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, p. 713
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana