Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SINGULARI PIETATE*

BEATA MARIA VIRGO, «DE VALLEVENARIA» VOLGO APPELLATA,
PRAECIPUA PATRONA TOTIUS DIOECESIS CALAGURITANAE
ET CALCEATENSIS-LOGROGNENSIS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Amor dulcissimus, quo catholica Hispanorum natio cum Beatissima Virgine Maria nullo non tempore coniuncta est, eo magnitudinis processit, ut eius ubique vestigia in urbibus et in oppidis, in litteris et in monumentis, in ipsaque appellationum varietate ac pulchritudine manifesto deprehendantur. Haud alia sane ratione in vetusta nobilique dioecesi Calaguritana, quae titulis etiam Calceatensi et Logrognensi distinguitur, marialis floret pietas, ibique populus fidelis tam impenso studio speque tam firma adducitur, ut in peculiarem Sanctae Deiparae tutelam tradi maxime exoptet. Nomen vero, quo libentius iidem utuntur Christiani, cum Eam sibi suisque rebus propitiam invocant, a «Vallevenaria» depromitur ipsisque suavissimum quiddam sonato Nihil igitur mirum quod, ardentis huiusmodi voti compotes fieri cupientes, una cum utroque clero Venerabilem Fratrem Abilium del Campo y de la Bárcena, sacrae, quam supra diximus, dicionis Episcopum, rogaverunt, ut Beatae Virginis, tanto nomine insignis, patrocinium publice, per decretum scilicet Apostolicae Sedis, renuntiandum curaret. Qui cum scripserit ad Nos deque communi optato, germano quod innititur sensu pietatis, rettulerit, nihil profecto dubitamus eius postulationi libenter annuere. Illud enim fore confidimus, ut Dei populus, mariana religione mirabiliter crescente, in christianae vitae actione usque proficiat. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, «de Vallevenaria» vulgo nuncupatam, principalem apud Deum caelestem Patronam universae dioecesisCalaguritanae et Calceatensis-Logrognensis constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 429-430

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana