PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAM MATREM*
BEATA MARIA VIRGO, «NOSSA SENHORA DOS PRAZERES» VULGO
APPELLATA, PRAECIPUA ARCHIDIOECESIS MACEIENSIS PATRONA ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam Matrem Ecclesiae in Oecumenico Concilio Vaticano II, communi Patribus ingentique gaudio exsultantibus, renuntiavimus atque salutavimus, Beatam Virginem Mariam cuiusdam quoque particularis Ecclesiae Matrem, idest Custodem fidissimam amantissimamque Patronam, optimo certe iure addecet declarari. Quod idem regioni Maceiensi, sacrae pariter et civilis iurisdictionis illustri in Brasilia sedi, nunc esse statuendum certsemus, quippe in qua pietas erga Almam Deiparam, quam vulgato nomine «Nossa Senhora dos Prazeres » appellant, usque a XVII saeculo floreat laetissime, templumque paroeciale in Eius honorem dicatum inveniatur. Est enim commemorandum, parta ea tempestate victoria, in ipso novissimi proelii loco tamquam aedem votivam grato animo a fidelibus id ipsum esse aedificatum, atque, condita anno MCM dioecesi a Leone PP. XIII, Decessore Nostro imm. rec., ad cathedralis ecclesiae dignitatem esse evectum. Populare autem studium divinae Matris in dies magis increscit atque quotannis, die XXVII mensis Augusti, sacra sollemnia festivique ritus celeberrimo piorum filiorum concursu peraguntur. Ceterum municipale Consilium Maceiense, eadem usum appellatione, Virginem Mariam sua iam lege habet Patronam: quod idem Coetus etiam Oratorum universae circa regionis «Alagôas» decrevit. Hisce ergo omnibus perpensis, Venerabilis Frater Adelmus Cavalcanti Machado, Archiepiscopus Maceiensis, dedit litteras ad Nos, marianum huiusmodi cultum illustravit, atque, nulli alii cum essent Patroni constituti, ut patrocinium Deiparae publice Nosmet ipsi ediceremus postulavit. Has vero preces, quas nomine etiam metropolitani Canonicorum collegii, reliqui cleri, civilis magistratus cunctorumque fidelium scimus esse relatas, libenti prorsus animo admittere atque explere statuimus. Itaque e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Virginem Mariam, vulgo «Nossa Senhora dos Prazeres» appellatam, principalem civitatis ac totius archidioecesis Maceiensis caelestem apud Deum Patronam constituimus atque declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 431-432
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana