PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PIETATIS CERTUM*
SANCTUS PONTIANUS PAPA ET MARTYR SECUNDARIUS PATRONUS
PRO CIVITATE ET ARCHIDIOECESI PLATENSI CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis certum argumentum est habendum, caelesti ac religiosa adduci, in gravibus vitae adiunctis, ratione. Laude proinde dignus videtur ille Platensis urbis fundator, quippe qui, die Sancto Pontiano Papae et Martyri sacro, id est undevicesimo mensis Novembris, novam a se conditam urbem eidem Caeliti voluerit dicatam. Mox primae paroeciali ecclesiae ipsum Sancti Pontificis et Martyri nomen inditum est, quod quidem in rebus tum secundis tum adversis semper incolae invocare consueverunt, cum id praeclarum suae urbis, unanimi populi consensione ortae, veluti signum haberent. Quae cum ita essent, Venerabilis Frater Antonius Iosephus Plaza, Archiepiscopus Platensis, nomine quoque utriusque Cleri, publici magistratus omniumque fidelium, a Nobis enixe postulavit, ut eadem archidioecesis, quae Beatae Mariae Virginis Immaculatae praecipuo patrocinio, Summis Pontificibus Decessoribus Nostris faventibus, iam diu gaudet, caelesti etiam Sancti Pontiani tutelae per Nos crederetur. Quo autem magis undique fideles huic Petri Sedi, ad tradendam praesertim celebrati Concilii Oecumenici Vaticani Secundi memoriam, devincirentur, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Pontianum, Papam et Martyrem, Platensis urbis totiusque archidioecesis secundarium Patronum confirmamus, seu denuo declaramus, facimus, constituimus, omnibus et singulis adiectis liturgicis privilegiis atque honoribus, quae secundariis locorum Patronis caelestibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Novembris, in festo Sancti Pontiani Papae et Martyris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 435-436
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana