PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
ADULESCENTIUM PATRIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE
SANCTI IOANNIS BOSCO IN URBE TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Adulescentium patris, Sancti Ioannis Bosco, honori in Tusculana Urbis regione templum surgit opere nobile populique concursibus frequens. Subsidiis enim, quae recenti architectandi arte suppeditantur, praesertim lithocolla ferro durata, amplissima est moles constructa, cui tholus, paulo minor hemisphaerio Petrianae Basilicae Vaticanae, dignitatem, marmora varii coloris, pretii magni, splendorem, imagines sculptae ac pictae et musiva pulchritudinem tribuunt. Sed maxima huius aedificii Iaus est, quod egregia «domus Dei et porta caeli» praedicatur, siquidem a Salesianis Sodalibus, qui eiusdem ecclesiae agunt ministros, divini ritus diligenter celebrantur et Christifideles studiose comparantur ad animarum salutem adipiscendam. Qua ex parte iuvat memorare eos ex Societatis suae instituto pueris et adulescentibus plurimas curas impendere. Hoc igitur templum, Auctori suo et Magistro sacrum, Salesiana Familia merito quasi principem ecclesiam habet una cum Basilica Taurinensi Beatae Mariae Virginis, quae ut Auxilium Christianorum invocatur; neque honoris obliviscitur, quem Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster rec. mem., benigne exhibuit, die III mensis Maii anno MCMLIX, inter acclamantis populi vota, illud invisendo. Itaque optata significans totius Societatis Sancti Francisci Salesii, dilectus filius Aloisius Càstano, Procurator Generalis, submisse Nos rogavit, ut praedictum templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem Sancti Ioannis Bosco, Confessoris, in hac Urbe consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quod spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 282-283
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana