Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PICENI PROPUGNACULUM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CATHEDRALI
TEMPLO DIOECESIS RIPANAE ATTRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Piceni propugnaculum oppidumque fidelissimum: ita olim Ripa Transonis cognominabatur, quam Pius PP. V, Decessor Noster imm. rec., anno MDLXXI et amplo civitatis titulo et sacro iure dioecesis donavit. Neque multo post nova exstrui ecclesia coepta est, quae ceterarum totius plagae ecclesiarum ob amplitudinem quoque et venustatem mater et caput esset. Nam aedes, S. Benigno dicata ac primitus ad huiusmodi honorem evecta, minor quam pro numero fidelium evaserat; ideoque cathedrale templum in media urbe excitare visum est, quod idem, in publicum forum versum, e nomine vetustioris anteaque exstantis ecclesiae, S. Gregorio Magno, Summo Pontifici, est dedicatum. Exteriori autem structurae insigne sacri domicilii exornandi atque perpoliendi studium respondit: qua ex parte sunt quaedam recensenda opera lignea, quae scalpsit artifex clarissimus, atque etiam tabulae egregie depictae. Sed magis commemorare iuvat templum ipsum marialis religionis causa maxime celebrari: in eo enim asservatur et colitur Beatae Mariae Virginis Lauretanae simulacrum, cui eadem S. Ioannis appellatio vulgo est indita, quae piae virorum sodalitati, peculiaria pietatis officia exsequenti, fuit. Nunc etiam tantus in Almam Deiparam amor et cultus est, ut templum hac de causa sibi quisque habeat carissimum eodemque universa fidelium communitas ad praecipuum veluti sacrarium accedat. Idem, SS. Caelitum reliquiis ditatum et copiosa supellectile instructum, magna ex parte est nuper refectum, nitidaque accedente parietum ornatione, mox publicae venerationi iterum patebit. Quod opus tamquam fastigium multis iisque ingentibus vel perfectis vel perficiendis operibus imponet, quae auctae in dioecesi rei religiosae necessitates poposcerunt. Haec quidem omnia secum reputans, Venerabilis Frater Vincentius Radicioni, Episcopus Ripanus et Montis Alti, scripsit ad Nos, votumque sive sacerdotum sive christiani populi, avitae fidei observantissimi, interpretatus, Basilicae Minoris titulum quasi quoddam benevolentiae Nostrae pignus ac testimonium eidem templo postulavit. Quas preces libenti animo explentes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, cathedralem ecclesiam dioecesis Ripanae, Deo in honorem S. Gregorii I, Summi Pontificis, consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 436-437

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana