Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

XYSTO PP. V*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE CATHEDRALI MONTIS ALTI TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Xysto PP. V, Decessori Nostro, imm. mem., urbs ac dioecesis Montis Alti quantum debeant, tum privilegia, quibus adhuc utuntur, tum monumenta, quibus ample exornantur, clarissime ostendunt. Ex ipsa enim terra oriundus ibidemque sacra initiatus institutione, Summus idem Pontifex, XVI vertente saeculo, non solum urbis titulo ac privilegiis eam locupletavit, sed etiam Episcopalem Cathedram, omnibus adiectis honoribus rite competentibus, in ea canonice condidit. Quod attamen parum sibi visum est. Enimvero peramplum, mirificum cathedrale templum, quo, uti fertur, Hierosolymitanum Iesu Christi D. N. Sepulcrum, dummodo e Turcarum dicione ereptum esset, pie transtulisset, aedificare molitus est, quod insuper permulta supellectile, in primis vetusta et pretiosa Sanctae Crucis theca, mira arte affabre confecta, mox ditavit et auxit. Vel etiam post Xysti PP. V obitum, memorata ecclesia cathedralis, Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicata, Pastorum cura atque studio, eiusdem parvae urbis ac dioecesis, quin immo totius Picenae regionis insigne ornamentum est habenda atque gloria. Ne sacrum enim tantae molis aedificium in direptionem evaderet, fere omnes Montis Alti Episcopi suae cathedrae ecclesiam, decursu temporis, sedulo refecerunt; quos inter Cardinalis ille Franciscus Xaverius Castiglioni, ad Petrianam postea Cathedram, Pii PP. VIII, fel. rec., nomine, evectus, est memoria dignus. Novissimis tandem temporibus, eadem sacra Aede ingentibus structurae operibus penitus refecta, Venerabilis Frater Vincentius Radicioni, Montis Alti et Ripanus Episcopus, nomine quoque utriusque Cleri, potissimumque insignis Canonicorum collegii, nec non fidelium omnium, enixis Nos adiit precibus, ut idem cathedrale templum titulo et privilegiis Basilicae Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, haud aliter ac Decessores Nostri, tantae eiusdem Praesulis nec non Cleri ac fidelium pietati congruens tribuere volentes praemium, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam cathedralem Montis Alti, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris omnibus adiectis privilegiis et iuribus eidem titulo rite convenientibus, evehimus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatlls Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 437-438

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana