PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
MARIA VIRGO*
BEATA MARIA VIRGO «MATER ECCLESIAE» PRINCIPALIS PATRONA,
ET S. PIUS X, PAPA ET CONFESSOR, SECUNDARIUS PATRONUS
TOTIUS DIOECESIS MONTISCLARENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Maria Virgo, Genetrix Christi Iesu, Capitis mystici Corporis, atque adeo «mater membrorum eius, quod nos sumus» (S. Aug., De sacro virg., 6; PL 40, 399),
Mater Ecclesiae merito praedicatur. Hoc nomen in Concilii Oecumenici Vaticani Secundi celebratione, ei, plaudente Patrum Conventu et orbe catholico, adiecimus, novam quasi margaritam fulgenti eius coronae inserentes. Gaudemus autem, quod almae Deiparae, ita appellatae, religione tenentur clerus et Christifideles dioecesis Montisclarensis; qui etiam Sanctum Pium PP. X, de Ecclesia optime meritum, piis honorant obsequiis. Horum vota expromens, Venerabilis Frater Iosephus Alves de Sa Trindade, Episcopus Montisclarensis, Nos rogavit, ut augustam Mariam Virginem, Matrem Ecclesiae, praecipuam Patronam, Sanctum vero Pium PP. X secundarium tutorem suae dioecesis renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, ut «Matrem Ecclesiae» invocatam, principalem Patronam et Sanctum Pium X, Papam et Confessorem, secundarium Patronum totius Montisclarensis dioecesis eligimus, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis et secundariis regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos speetant seu speetare poterunt, nune et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nune et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 215
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana