Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTI FAMULO*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS URBANA
ECCLESIA SANCTI ANDREAE APOSTOLI DE VALLE DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Christi fumulo, germano Petri» (cfr. Brev. Rom., Off. S. Andr.), Sancto Andreae Apostolo sacrum templum, cui «de Valle» adiecta est appellatio, in iis merito ecclesiis numeratur, quae Urbem Romam magnificentia, artificiosis operibus, pietatis exercitatione potissimum decorant. Super parietinas theatri Pompei, munificentia Alexandri et Francisci Peretti Montalto Cardinalium, egregia haec moles fuit exstructa; cui Carolus Maderno, magni nominis architectus, tholum imposuit, qui ad maiestatem hemisphaerii Basilicae Vaticanae proxime accedit. Resplendet praeterea haec aula Dei imaginibus eleganti manu perfectis a Domenico Zampieri, «Domenichino» vulgo nuncupato, aliisque artificibus. Est etiam prae Nobis ferendum eam insignem esse sepulchris Pii PP. II et Pii PP. III, Decessorum Nostrum, ac pluribus aediculis a latere positis, ubi monumenta quorundam Purpuratorum Patrum Ecclesiae exstant. E quibus unum Michaël Angelus Bonarrotius fertur delineasse. Est quoque memoratu digna eiusmodi aedicula, quam Maffeus Barberini, qui, ad Summi Pontificis dignitatem provectus, appellatus est Urbanus VIII, erexit. Continens sacrarium non modicam etiam movet admirationem, estque a Pio PP. IX, item Decessore Nostro, praecipuis laudibus ornatum. In hoc denique Sancti Andreae templo religiosos ritus sollemniter contigit celebrari. Qua ex parte iuvat memorare Sanctum Vincentium Pallotti ibi instituisse supplicationem in octavum diem ea mente, ut Redemptoris munere, qui mundo apparuit, christianae Ecclesiae in fidei unitate componerentur. Imago etiam Divini Infantis, quae e nomine Sancti Caietani solet appellari, pios populi animos ad se convertit. Libet praeterea meminisse Pium PP. IX et Ioannem PP. XXIII eodem in templo praeclaros habuisse sermones; hic vero Pontifex Maximus, quem proxime sumus subsecuti, illi dignitatem tituli tribuit, Purpurati Patris proprii. Quam sedem honoris primum obtinet nunc Dilectus Filius Noster Aloisius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Traglia, Noster in Urbe Vicarius Generalis in spiritualibus. Cupiens autem templo novum decus adiungere, dilectus filius Antonius Sagrera, Praepositus Generalis Clericorum Regularium, qui, Theatini vulgo vocati, in eius ministerio versantur, Nos submisse rogavit, ut idem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum urbanam ecclesiam Sancti Andreae Apostoli de Valle ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus cum iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 284-287

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana