Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO FIRMIORA*

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA
ARABICA UNITA IN NUNTIATURAM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiora efficerentur publica officiorum vincula, quibus Apostolica haec Sedes et Respublica Arabica Unita inter se continentur, visum est Nobis munus sacrorum Antistitis, qui ad praesens usque tempus Internuntii nomine appellatus eo solebat legari, dignitatis gradu et momento augere. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra Internuntiaturam Apostolicam, in Republica Arabica Unita olim constitutam, in Nuntiaturam Apostolicam erigimus eique omnia et singula iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, deferimus, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Nuntiaturae Apostolicae in Republica Arabica Unita sic per Nos erectae, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Ianuarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 203-204

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana