Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SINGULARI CONSENSIONE*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD FINNICAM CIVITATEM ERIGITUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Singulari consensione Apostolica haec Sedes summique Finnicae Civitatis Moderatores eas officiorum rationes, quae iam sibi mutuo intercederent, non solum confirmare, sed etiam perficere statuerunt. Quod igitur attinet ad Nos, Sanctae Ecclesiae bono atque utilitati sedulo consulentes, itemque commissi Nobis muneris partes mature exsequentes, novam Legationis sedem ibidem condendam esse censemus, quae, certis praedita iuribus, publica apud Finnorum gentem vigeat auctoritate. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Apostolicam Nuntiaturam apud Finniam erigimus atque constituimus, eidemque omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi, sic per Nos constitutae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Februarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, p. 205

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana