Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARISSIMUM DEDERUNT*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TEMPLO OPPIDI IAROSLAVIAE, BEATAE MARIAE VIRGINI DOLOROSAE SACRO, ATTRIBUUNTUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Clarissimum dederunt nomen Iaroslaviae, quod est oppidum Polonorum in finibus dioecesis Premisliensis, effigies et ecclesia, ad cultum ambae Beatissimae Dei Genetricis pertinentes. Altera enim, a quodam anachoreta artificiose exculpta atque XIV saeculo ibidem reperta, impensam continuo pietatem fidelium movit, qui plurimi ob famam etiam signorum, ope auxilioque Sanctae Virginis patratorum, ad hodiernum usque diem suas ante eam fundere preces ac fervida deferre vota consueverunt. Eadem iam praeterita aetate a sacrorum Antistite perpulchro pretìosoque diademate fuit redimita: cuius rei memoria, duobus exactis saeculis, magna coram multitudine nuper est celebrata. Templum vero, cum lignea primum aedicula mariale simulacrum excepisset, ad probatissimas architecturae rationes semel iterumque fuit exstructum et assiduo variorum civium ordinum concursu, ipsis populi primoribus nihil exceptis, pie frequentatum. Id ergo multum artis venustas commendat, sed magis neque dubie studium omnia venerationis officia praestandi Almae illi Matri, cui Polonia semper fidelis tamquam filia amantissima naturali ingenio suo devota esse cognoscitur. Hisce ergo impulsus causis votumque interpretatus sodalium religiosorum, qui in hac aede mariali sacro ministerio funguntur, Praepositus Polonae provinciae Ordinis Praedicatorum dedit litteras ad Nos, quibus peteret, ut, edito Nostrae vi potestatis peculiari decreto, ad honorem Basilicarum pernobile templum Iaroslaviense eveheremus. Quas preces, accedente suffragatione tum Auxiliaris Antistitis Premisliensis Latinorum, tum Generalis Dominiciani Ordinis Procuratoris, libentissimo animo admittendas esse censemus, idque fore confidimus, ut, tanto collato beneficio, pietas in Deiparam atque observantia maioribus in dies incrementis augeatur. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis Dolorosae dicatum et in oppido Iaroslavia, intra Premisliensis Latinorum dioecesis fines exstructum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite eompetunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piseatoris, die XII mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 628-629

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana