Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

FLORES EDENS*

ROSA AUREA BASILICAE BEATAE MARIAE VIRGINIS A GUADALUPE,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MEXICANAE POSITAE, TRIBUITUR ASSERVANDA.

 

Venerabili Fratri Michaëli Dario Miranda et Gómez, Archiepiscopo Mexicano.

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Flores edens et spargens, sive olim, uti ferunt, cum prodigialem praesentiam suam testatam voluit, sive continenter, cum caelestia munera, quae iis significantur, supplicibus dilargitur, Beata Maria Virgo Guadalupensis catholicae genti Mexicanae ab ipsis fere eius initiis praeesse cognoscitur. Paulo enim postquam crux in terra illa recens reperta, ubi ingenii cultus non modicus sed verae fidei expers ante viguerat, fuit constituta, augusta Deipara sedem ibi collocavit. Autochtoni cuidam in colle «Tepeyac» prope Mexicopolim mense Decembri anno MDXXXI se obtulit conspiciendam. Quo in loco parva aedes sacra primo est aedificata, deinde amplior ecclesia condita ac demum praeclarum templum, opere nobilissimum, excitatum, quod totius Americae celeberrimum sacrarium mariale evasit. Cultus enim, Guadalupensi Virgini exhibitus, finibus Mexicanae Dicionis non poterat contineri, sed, exundantis fluminis instar, in omnes fere regiones illius continentis, in exteras plagas et in longinquas Insulas Philippinas pervasit. Summi vero Pontifices, Decessores Nostri, hanc marianae pietatis formam ac sedem privilegiis aliisque subsidiis provehere studuerunt. Satis est memorare Benedictum PP. XIV templum illud collegialis ecclesiae honore auxisse et in Beatae Mariae Virginis fidem tradidisse Mexicanam Nationem; Leonem PP. XIII concessisse, ut venusta imago, qua Deipara, appellatione illa insignis, exprimitur, suo nomine et auctoritate aureo diademate redimiretur; Sanctum Pium Pp. X eidem templo Basilicae Minoris dignitatem tribuisse et Dei Genetricem ibi excultam totius Americae Latinae renuntiasse caelestem Patronam; Pium PP. XII et Ioannem PP. XXIII ob Conventus Mariales ad Guadalupense sacrarium celebratos Christifideles, qui iis intererant, per aetherias undas esse allocutos ac salutaribus incita visse hortamentis. Nos autem, populum Mexicanum cunctasque gentes Americae Latinae singulari cum benevolentia et pastorali cum sollicitudine respicientes, venerabile templum Guadalupensis Virginis eximio honore, qui paucis ecclesiis solet obtingere, condecorare, scilicet auream Rosam eo mittere, decrevimus. Munera igitur, a Decessoribus Nostris eidem delata cumulando, exoptamus rogamusque, ut «Mater Americae, caelestis Missionaria Novi Orbis», quemadmodum Ioannes PP. XXIII Beatam Mariam Virginem a Guadalupe piissimo, quo erat, animo nuncupavit (cfr. A. A. S., LIII, 1961, p. 687), florum seu spiritualium gratiarum abundantiam novo misericordiae suae impetu in populos illos, Nobis carissimos, effundat; ut videlicet, eius praesentissima intercessione, fides a maioribus tradita et huius excelsi sacrarii ope, magna ex parte, etiam inter difficultates summas, integra servata, magis magisque vigescat, atque adeo id, quod Concilio Oecumenico Vaticano Secundo nuper absoluto erat propositum, ibi ad effectum feliciter deducatur. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, Basilicae Beatae Mariae Virginis a Guadalupe, intra fines archidioecesis Mexicanae positae, Rosam ex auro conflatam ibique religiose asservandam harum Litterarum vi tribuimus et largimur. Quae vero in sollemni Benedictionis Rosae huiusmodi caerimonia a Deo supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta concederet, adversa destrueret, ea iterum impenso animi ardore a misericordiarum Patre effiagitamus ut universo populo Mexicanae Nationis cumulate impertiat. Ut autem sacrum hoc munus cum honore, quemadmodum par est, suscipiatur, volumus illud eidem Guadalupensi templo dari per Dilectum Filium Nostrum Carolum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Confalonieri, Sacrae Congregationis Consistorialis Propraefectum. Cum vero ibidem sacrum sollemne ea de causa peragetur, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui peccata sua confessi et sacra Communione refecti, vel eidem sacro interfuerint vel illo die templum visitaverint ibique pro Sanctae Ecclesiae bono pias preces ad Deum fuderint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli atque Nostra auctoritate confisi, Indulgentiam plenariam benevolenter in Domino elargimur. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, p. 475-476

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana