Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

BONUM OBOEDIENTIAE*

VENERABILIS DEI FAMULUS IGNATIUS A SANCTA AGATHA,
SACERDOS PROFESSUS ORDINIS FRATRUM MINORUM
CAPUCCINORUM, BEATUS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Bonum oboedientiae» (1) ab ipso humani generis exordio magnopere commendatur; «quae virtus», ut ait Sanctus Augustinus, «in creatura rationali mater quodammodo est omnium custosque virtutum » (2). Quocum Sanctus Laurentius a Brundusio, Ecclesiae Doctor lumenque Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, consonat, hanc sententiam proferens: «Scala per quam Deus voluit ut homo e terrestri in coelestem paradisum ascenderet, a temporali ad aeternam vitam, oboedientia fuit: praeceptum dedit illi ne comederet de ligno ... scientiae boni et mali. Et per eandem scalam nos quoque vult in coelum ascendamus » (3). Hanc ipsam viam insistens, eiusdem religiosae Familiae sodalis, Ignatius a Sancta Agatha, quem hodie sollemni ritu Beatorum Caelitum agmini accensemus, gloriam summam est adeptus. Iuvat igitur Nos praeclarum hoc oboedientiae exemplum universis, quos in Domino habemus, proponere filiis, hac praesertim aetate, qua legitimae auctoritati obtemperatio falso quodam libertatis studio non raro praepeditur. Lectissimus hic Ecclesiae alumnus in oppido Sancta Agatha, quod, Santhià vulgo appellatum, finibus archidioecesis Vercellensis — tum vero temporis gradus dioecesis ei proprius erat — continetur, die quinta mensis Iunii anno millesimo sexcentesimo octogesimo sexto est natus, quartus filius Petri Belvisotti et Mariae Elisabethae Balocco, qui, opibus affatim praediti, tamen religionem merito arbitrabantur amplissimas divitias et certissimum domus suae praesidium. Eadem die aqua sospitali baptismatis abluto indita sunt nomina Laurentii Mauricii, quibus eum futurum esse invictum, licet sine sanguinis profusione, testem Domini Iesu quasi praenuntiabatur. Dei praeventus amore ac disciplina domestica eaque egregia usus, mature coepit ad pietatis rationes se conformare. Cum octavum ageret annum est patre orbatus; quam ob rem sacerdoti cuidam religione venerando traditus fuit, qui eius animum excoleret humana divinaque sapientia. Ab episcopali Curia Vercellensi inter pueros, presbyterorum sacris operantium ministros, ascitus atque adeo ecclesiastica veste indutus, Dei famulatui tam tenella aetate se mancipari gaudebat. Iam tum parvulos ad christianam doctrinam informare piosque sermones ad eos habere consueverat. Vercellas deinde vocatus, ubi in theologicas aliasque incumberet disciplinas, ad ineundum sacerdotium alacriter se naviterque composuit. Tandem anno millesimo septingentesimo decimo, autumni tempore, quod ille, qui non saeculo sed sacrario natus erat, impense concupierat, id feliciter est consecutus: sacerdos inauguratus, divina hostia primum litavit ingenti cum animi ardore, qui per totius vitae cursum numquam deferbuit. Paulo post nobilis gentis Vercellensis, Avogadro nuncupatae, liberos, quibus alii discipuli sese adiunxerant, cum esset ipse abundanti doctrina eruditus, ingenuis artibus instituendos suscepit. Simul vero in urbe Vercellis eiusque agro sacrum ministerium non modica cum fructuum copia obibat. Nonnullos annos in his versatus muneribus, ad ecclesiam collegialem patrii oppidi est accersitus, in qua ut puer sacerdotum minister olim aliquandiu degerat. Canonici tamen officium ac dignitatem renuit atque paroeciam sibi creditam dimisit, quippe qui alio se a Deo vocari sentiret. Cum igitur commentandis rebus aeternis, abstractus a saeculi strepitu, per statos dies vacasset, Ordini Fratrum Minorum Capuccinorum nomen dare constituit. Ad cunctantem Moderatorem Provincialem verba dixit, quibus tota eius pietatis ratio vitaeque institutum comprehenduntur: se in tenuissimis operibus patratis semper suam ipsius voluntatem esse secutum, idemque circa futurum tempus praesentire; hac de causa incertum se reddi. Ut re vera Deo famularetur, oportere se divinam exsequi voluntatem oboedientiae se penitus dedendo. Voti compos factus, Cherium in coenobium sodalium Capuccinorum se contulit, ne salutatis quidem necessariis et amicis. Itaque, die vicesima quarta mensis Maii anno millesimo septingentesimo sexto decimo hirtam vestem Seraphici Ordinis sumens, iugo oboedientiae cervices submisit et Ignatii a Sancta Agatha nomen accepit. Exinde huius ceterarumque virtutum exercitatione, novo veluti actus impulsu, ad sanctitatis fastigium nitebatur. Postquam, tirocinio emenso, votorum sponsione se Deo obligavit, Salutias est iussus concedere, ut aeditui munere fungeretur; quod multos annos, etiam cum Augustae Taurinorum moraretur, maxima cum humilitate, summa cum diligentia gessit. Praeterea huius in urbis coenobio, quod «Mons Capuccinorum» vulgo appellatur, Christifidelibus peccata confitentibus aures, immemor laboris, assidue praebebat. Hi autem perfrequentes ad eum accedebant, ut eius sanctimonia, prudentia, benignitate ad bonam revocarentur frugem aut ad perfectionis studium confirmarentur. Anno millesimo septingentesimo tricesimo primo ei est mandatum grave officium magistri novitiorum, qui in coenobio Montis Regalis in eadem Pedemontana regione Ordinis instituta discebant. Iis igitur tria fere lustra praefuit optima et fructuosissima arte educandi, consilio videlicet ac disciplina, maxime vero vitae suae exemplo et caritate, quae «ad alios se inclinat, ad alios se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater» (4). Ex illa vero schola virtutum tales prodierunt religiosi sodales, ut etiam postmodum, quam egregio usi essent magistro, facile dignosceretur. Nec solum in novitios sed etiam in populum, qui ad eum accurrebat, animi mentisque suae divitias profudit. Captivis quoque militibus ea auxilia praebuit, quae solum homo Deo coniunctissimus potest impertire. Iis, qui olim eius disciplinae fuerant alumni quique, in cotidiani muneris acie constituti, eius consilium precesque exquirebant, paternas curas non desinebat impendere. Ex quibus unus, Evangelium in Congo, in longinqua Africae plaga, multo cum labore disseminans, cum in eo esset, ut propter gravem morbum oculorum inde discedere cogeretur, magistro suo epistulam reddendam curavit, qua eum precabatur, ut sanitatem sibi a Deo impetraret. Ignatius, animo commoto ante Iesum Christum in augusto altaris Sacramento praesentem prostratus, candide rogavit, ut, si ei placuisset, aegritudo «boni operarii illius» in se, «ad nihil utilem hominem», transferretur. Quam commutationem Deo permittente, factum est, ut ipse oculis caperetur neque amplius legere posset, missionalis autem convalesceret. Medicinis frustra adhibitis, piissimus vir, voluntaria veluti caritatis victima, magistri novitiorum munere est solutus et Augustam Taurinorum remissus; ubi, peritissimorum ope medicorum, paulatim etiam ad sanitatem revertit. Cum Pedemontium saevissimo bello affligeretur, sacerdotibus est praepositus, qui spiritualem curam militum habebant: ubi vulneribus saucii decumbebant, animam agentes gemebant, eo indefatigatus apostolus advolabat, solacium allaturus et levamentum. Rebus compositis, coenobium Taurinense repetiit, ubi ad exitum usque animabus ut conscientiae iudex et consiliorum auctor studiosissime aderat. Singulari benevolentia fratres conversos prosequebatur, Moderatorum iussu singulis hebdomadibus christiana eos instituens doctrina. Plures annos ad sodales suos, spiritualium exercitationum causa congregatos, sacras orationes habuit maxima cum audientium utilitate. Continenter autem elucebat in eo oboedientiae virtus, utpote cui persuasum esset voluntatem Moderatorum, etiam in rebus minoris momenti, certam esse significationem voluntatis divinae. Quin etiam, cum, morbo correptus, a fratre converso adiuvaretur, hunc dominum suum appellare eique modestissime parere consueverat. Prodigialibus muneribus locuples, in exstasin constitui, secreta animarum perscrutari, futura praenoscere, infirmos e morbo recreare est saepius visus. Ea erat humilitate, ut bonam, quae de ipso conciperetur, opinionem omnibus defugeret viribus, labores serviles quasi ad se pertinentes expeteret. Cruciatibus in se ultro animadvertebat, ut «corpus suum in servitutem redigeret» (5) et Christi, doloribus obnoxii, simili or redderetur; ea tamen abundabat hilaritate, quae eorum propria esse solet, qui Deo se plane permittunt. Beatam Mariam Virginem perpetuis venerabatur obsequiis, potissimum Rosarii preces recitando, et Dominum Christum sub panis specie latentem angeli in modum adorabat, multas horas in tam salutari pietatis officio ducens. Ad eius vero complexum iam se paravit: exeunte enim mense Angusto anno millesimo septingentesimo septuagesimo in febrim incidit, quam non amplius se depulsurum esse affirmavit, praesciens die festo Sanctorum Mauricii et Sociorum Martyrum de vita se migraturum. Ingravescente morbo, sodales iussit valere, rogans, ut sibi ignoscerent, gratias egit Ordini suo, quod ipsum excepisset, et vota religiosa fere iuvenili cum animi alacritate iteravit. Paulo post mediam noctem, die, quam praedixerat, id est vicesima secunda mensis Septembris eodem anno, ad haec verba, quae Moderator e more Ecclesiae pro moriente est elocutus: «constitutus igitur inter agmina Beatorum, contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum», Ignatius a Sancta Agatha, veluti dicto audiens, eo discessit, ubi, oboedientiae praemio dives, suavitate illa inenarrabili in aevum sempiternum frueretur. Illucescente die, cum per urbem dilatum esset «sanctum virum a Monte Capuccinorum» obiisse, ingens multitudo ad coenobium est effusa, ita ut vix arceretur, ne particulas vestis eius subriperet. Increbrescente igitur Servi Dei sanctimoniae fama, quam Deus miraculis visus est comprobare, Causa de Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis est acta, atque post ordinarios, ut appellant, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem agendae, a Pio PP. VI, Decessore Nostro, die vicesima tertia mensis Februarii anno millesimo septingentesimo octogesimo secundo obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Venerabilis Ignatii a Sancta Agatha est disceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, a Famulo Dei heroum in modum cultas esse Leo PP. XII, item Decessor Noster, lato Decreto die undevicesima mensis Martii anno millesimo octingentesimo vicesimo septimo, edixit. Exercita, post haec quaestione de miraculis, quae, eiusdem nomine invocato, a Deo ferebantur patrata, omnique re in consuetis comitiis diligenter exquisita, Nos die vicesima tertia mensis Novembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famulus Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensendus. Quod quidem factum est; Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum exceptis suffragiis Deoque enixis adhibitis precibus, Nos die quarta decima mensis Martii anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto ad Venerabilis Famuli Dei Ignatii a Sancta Agatha sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum et Christifidelium Pedemontanae regionis explentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Dei Famulus Ignatius a Sancta Agatha, sacerdos, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam ut eiusdem Beati imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de eo quotannis recitetur Officium de Communi Confessorum non Pontificum cum lectionibus propriis per Nos approbatis et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis item probatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi autem Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in archidioecesi Vercellensi, cuius intra fines Beatus ipse ortus est, atque Taurinensi, in qua diem obiit supremum; itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum utitur, ab omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, ad tempIa seu sacella, in quibus eiusdem Beati festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Ignatii a Sancta Agatha, servatis servandis, praedictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Aprilis, dominica in Albis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 351-356

(1) S. Aug., Enarr. in Ps. 70, II, 7; PL 36, 897.

(2) De Civ. Dei, XIV, 12; PL 41, 420.

(3) Oper. Omn. V, 1, 1938, p. 522.

(4) S. August., De cat. rud. 15; PL 40, 328.

(5) Cfr 1. Cor. 9, 27.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana