Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SEDES RELIGIONIS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS PAROECIALIS
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS «DE MONGUI»,
DIOECESIS DUITAMENSIS, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sedes religionis inclita et illustris praedicatur paroeciale templum augustae Virgini Deiparae sacrum, quod in oppidi «Mongui» vulgo appellati ac dioecesis Duitamensis non modicum vertit ornamentum. Ibi enim proposita est imago eiusdem Dei Genetricis, quam Philippus II, Rex Hispanorum, fertur dono dedisse. Ad eam innumeri fere Christifideles, e tota Columbiana Dicione, pietatis causa se effundere consueverunt; quam ob rem factum est, ut simulacrum illud, anno MCMXXIX, aureo diademate redimiretur et Beata Maria Virgo «de Mongui» nuncupata, anno MDCCLX, universae dioecesis Duitamensis renuntiaretur caelestis Patrona. Ecclesia autem, quae eiusdem sacrae dicionis sanctuarium mariale merito appellatur, non solum incensa fidelium pietate sed etiam antiquitate, siquidem anno MDCCLX fuit perfecta, molis amplitudine aliisque rebus, quibus ei decor accrescit, affatim commendatur. Preces igitur a Venerabili Fratre Iulio Franco Arango, Duitamensi Episcopo, qui vota quoque cleri et populi sibi commissi significavit, Nobis sunt adhibitae, ut praeclarum hoc et nobile templum paroeciale Basilicae Minoris nomine ac iure honestaremus. Quibus libenti animo statuimus obsecundare, fore confisi, ut pia hac animorum alacritate vita christiana amplis roboretur incrementis. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Beatae Mariae Virgini «de Mongui», ut appellant, dicatam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem honore insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 796-797

 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana