Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

NURSIA, AMOENA*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS NURSINAE ECCLESIAE
SANCTI BENEDICTI ABBATIS, EUROPAE PATRONI, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Nursia, amoena patria Sancti Benedicti, merita laude ornatur; siquidem natale solum eo plus obtinet nominis, quo maiore gloria floret, qui inde originem duxit. Non est autem qui ignoret, quantopere excellat praeclarissimus ille Vir, «pacis nuntius, unitatis effector, civilis cultus magister, maxime vero religionis christianae praeco et monasticae vitae in occidente auctor» (A. A. S. LVI, 1964, p. 965). Quam ob rem, cum die XXIV mensis Octobris anno MCMLXIV Montis Casini templum, ubi eius sepulcrum excolitur, dedicaremus, Europae eundem Patronum constituimus. Tam egregii Parentis honori Nursiae est exstructa ecclesia, aetate venerabilis artisque operibus insignis; quam eo loco ferunt conditam esse, ubi in lucem ille esset editus; quaeque cryptae est superposita, singulari praeconio celebrandae. Constat enim hanc fuisse oratorium, in quo, saltem a saeculo VII, Sanctus Benedictus primitus pie colebatur. Saeculo vero XIII vel XIV aedificatum est templum, quod supra diximus, quodque pluries instauratum fuit et auctum decore. Habent ibi, praeter structuram, admirationem tabulae eleganti manu pictae et thecae pretiosae, quibus Sanctorum Reliquiae conteguntur. Ex quibus unam Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster rec. mem., munifice dono dedit. Est etiam prae Nobis ferendum multos hanc adire ecclesiam, Sanctum Benedictum imploraturos, praesertim ex quo Europae Patronus est renuntiatus. Volens autem eiusdem nobilis templi momentum honoremque augere, Venerabilis Frater Albertus Scola, Nursinus Episcopus, Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomen et ius ei benigne tribueremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Nursinam ecclesiam, Deo in honorem Sancti Benedicti Abbatis, Europae Patroni, consecratam ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine condecoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 871-872

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana