PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
TONSORIAM ARTEM*
SANCTUS MARTINUS DE PORRES, CONFESSOR, ELIGITUR PRIMARIUS PATRONUS OMNIUM ITALICORUM TONSORUM
AC TONSTRICUM EORUMQUE ARTI AFFINIUM.
Ad perpetuam rei memoriam. — Tonsoriam artem magna cum peritia, maiore cum studio pietatis factitasse cognoscitur Martinus de Porres, quem Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster rec. mem., Sanctorum Caelitum numero sollemni ritu accensuit. In ea quidem ille versatus est, cum adulesceret et postquam nomen dedit Ordini Fratrum Praedicatorum. Merito igitur in ea, quae reliquit, exempla comitatis caritatisque atque in totam vitam, quam cum virtute duxit, respiciant oportet, qui eandem artem exercent; scilicet, dum honesto corporis cultui prospiciunt, spiritualem pulchritudinem simul persequantur, dum quaestum congruentem operi faciunt, aeternas affectent divitias. Libenter hac de causa preces audivimus, quibus Dilectus Filius Noster Ioannes Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Urbani, Venetiarum Patriarcha ac Praeses Coetus Episcoporum Italiae, vota quoque significans omnium eiusdem Episcopalis Consilii Sodalium atque plurimorum «Ordinum Tonsorum et Tonstricum» moderatorum et membrorum, qui ab «Italica Societate Tonsorum» stant, Nos rogavit, ut Sanctum Martinum de Porres eam artem profitentibus caelestem constitueremus Patronum. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Martinum de Porres, Confessorem, omnium Italicorum Tonsorum ac Tonstricum eorumque arti affinium primarium apud Deum Patronum facimus, eligimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, ordinum personarum Patronis praecipuis rite competentibus. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Iulii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 873-874
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana