PAULUS PP. VI
EPISTULA APOSTOLICA*
SACRIFICIUM LAUDIS
AD MODERATORES GENERALES
RELIGIONUM CLERICALIUM
CHORI OBLIGATIONE ADSTRICTARUM
Dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem
Sacrificium laudis, hostia labiorum confitentium Dominum, psalmodia et hymnodia, quibus horae, dies, anni tempora religionis sacrantur pietate, Eucharistico Sacrificio quasi medio sole rutilante et cuncta ad se trahente, a vestris Familiis Deo devotis magno semper in honore haberi consueverat. Recto enim consilio tam sancto operi nihil anteferendum esse aestimabatur. Quanta gloria inde omnium Creatori obvenerit, quantae utilitates in Ecclesiam sint profectae, facile intellegitur. Hac certa et assidua precandi ratione per saeculorum decursum docuistis cultum divinum in humana consortione maximi esse momenti.
Ex litteris vero, a quibusdam vestrum et e compluribus nuntiis aliunde datis, comperimus coenobia vel provincias vestras — de iis tantum loquimur, quae ad ritum pertinent Latinum — in sacra Liturgia peragenda dissimiles mores induxisse: alia nempe linguae Latinae retinentissima esse, alia vulgares sermones in chorali officio expetere, alia hic illic cantum, quem Gregorianum appellant, cum cantilenis hac aetate conditis velle commutare. Quin immo a quibusdam est flagitatum, ut lingua latina ipsa aboleretur.
Oportet profiteamur huiusmodi postulationibus non leviter Nos esse commotos et nonnullo maerore affectos, atque oritur quaestio, undenam exstiterit et curnam propagatus sit talis mentis habitus et antea ignotum fastidium.
Vobis certe exploratum est neque in dubitationem potestis vocare, quantopere Familias vestras religiosas diligamus, quanti eas faciamus. Admirationi Nobis saepe sunt insignis pietatis testimonia et ingenii cultus monumenta, quibus nobilitantur. Nostrum putamus esse gaudium, si qua Nobis copia datur, dummodo liceat ac deceat, iis favendi, votis earum obsecundandi, feliciori statui consuendi.
Sed ea, quae supra diximus, fieri contingunt, postquam Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum meditate ac sollemniter hac de re suam edixit sententiam (Cf Const. de sacra Lit. Sacrosanctum Concilium, n. 101, 1), et Instructionibus eam subsecutis certae editae sunt normae; in quarum Instructione altera, ad exsecutionem Constitutionis de sacra Liturgia recte ordinandam die XXVI mensis Septembris anno MCMLXIV emissa, haec sunt decreta: «In divino Officio in choro persolvendo clerici linguam latinam servare tenentur» (n. 85); altera vero, quae de lingua in celebrandis Officio divino et Missa «conventuali» aut «communitatis» apud Religiosos adhibenda inseribitur ac die XXIII mensis novembris anno MCMLXV fuit vulgata, praeceptum illud confirmatur simulque ratio ducitur spiritualis fidelium emolumenti et peculiarium condicionum, quae in regionibus obtinent missionali opere excolendis. Donec ergo aliter legitime statuatur, hae leges vigent et obtemperationem expostulant, qua religiosos sodales, filios Ecclesiae carissimos, apprime commendari oportet.
Non autem agitur hic tantummodo de retinendo in officio chorali eloquio latino, sane digno, quod, nedum parvi fiat, alacriter custodiatur, cum sit in Ecclesia Latina christiani cultus humani fons uberrimus et locupletissimus pietatis thesaurus, sed etiam de indemnibus servandis decore, pulchritudine, nativo vigore huiusmodi precationum et cantuum: agitur videlicet de choralt officio, «suave sonantis Ecclesiae vocibus» (Cf S. AUGUSTINUS, Confessiones 9, 6: PL 32, 769) expresso, quas conditores et magistri vestri ac Sancii Caelites, Familiarum vestrarum lumina, vobis tradiderunt. Non parvi pendenda sunt instituta maiorum, quae per diuturna saecula vos ornabant. Haec vero choralis officii ratio una e causis praecipuis fuit, cur Familiae eaedem vestrae firmiter starent laetisque augerentur incrementis. Mirandum ergo, quod, subita commotione excitata, ea nonnullis neglegenda iam esse videtur.
In praesenti rerum condicione quae vox, qui cantus substitui poterit pro catholicae pietatis formulis, quibus usque adhuc usi estis? Perpendendum est et considerandum, ne peior sit conditio, cum gloriosa illa hereditas fuerit abietca. Est enim timendum, ne officium chorale ad inconditam quandam recitationem redigatur, quam vos primo fortasse sentietis inopia laborare ac taedia gignere. Exsistit etiam quaestio, num homines, cupientes sacras pretes percipere, templa vestra sint tam frequentes adituri, si vetus ac nativa illarum lingua, iuncta cum cantu pleno gravitatis ac decoris, ibi non amplius resonabit. Rogamus igitur omnes, ad quos pertinet, ut ponderent, quae dimittere velint, neque fontem sinant inarescere, unde ad praesens usque tempus ubertim hauserint.
Procul dubio lingua latina sacrae militiae vestrae tironibus aliquam et fortasse haud tenuem difficultatem opponit. Haec autem, quemadmodum novistis, talis non est habenda, ut vinci et superari non possit, maxime apud vos, qui, magis abstracti a saeculi negotiis et strepitu, litteris facilius vacare potestis. Ceterum preces illae, antiqua praestantia ac nobili maiestate praeditae, iuvenes in sortem Domini vocatos ad vos allicere pergent, contra, chorus, unde sermo ille, Nationum fines exsuperans et mirabili vi spirituali pollens, atque modulamen, ex animi penetralibus, ubi fedes insidet et caritas ardet, erratum, cantum dicimus gregorianum, erunt ablata, similis erit cereo exstincto, qui non amplius illuminat, non amplius hominum oculos ac mentes ad se convertit. Quidquid est, filii carissimi, postulationes, quae supra sunt dictae, ad tam gravia spectant, ut praesenti tempore, derogando normis Concilii et Instructionum memoratarum, eas concedere nequeamus. Enixe igitur vos hortamur, ut quaestionem tam implicatam omni ex parte pensitetis. Nolumus pro benevolentia, qua vos complectimur, et pro bona existimatione, qua vos prosequimur, id permittere, quod causa esse possit in deterius labendi, non levis detrimenti origo vobis forsitan exsistat et certe toti Ecclesiae Dei aegritudinem ac maestitiam afferat. Sinite Nos, etiam invitis vobis, rem vestram tueri. Ab eadem Ecclesia, quae ob pastorales utilitates, id est in populi latine nescientis commodum, sermones vulgares in sacram Liturgiam induxit, vos mandatum habetis translaticiam dignitatem, pulchritudinem, gravitatem choralis officii, sive quoad linguam sive quoad cantum, servandi.
Itaque animis sinceris et tranquillis praeceptionibus obsequimini, quas non immodicus amor morum veterum suggerit, sed paterna erga vos caritas proponit et divini cultus diligentia suadet.
Caelestium denique donorurn conciliatricem et propensi animi Nostri testem, Benedictionem Apostolicam vobis vestrisque sodalibus libentissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
* Notitiae 2 (1966), pp. 252-255
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana