Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM OPPORTUNUM*

DELEGATIONI APOSTOLICAE IN AUSTRALIA, NOVA ZELANDIA ET OCEANIA NOVA INDITUR APPELLATIO
«IN AUSTRALIA ET PAPUA-NOVA GUINEA».

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum opportunum visum sit Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide ut Delegatio Apostolica, antea ab Australia, Nova Zelandia et Oceania nuncupata, ita divideretur, ut duae aliae sui iuris constituerentur, peculiaribus hodie datis Litteris perfecimus. Persuasum enim habuimus haud parum inde dignitatis Apostolicam hanc et Romanam Sedem honorisque amplitudinem consecuturam, plurimumque catholicas ipsas res utilitatis. His igitur actis, Nos, certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi Nostraque potestate, post subtracta ab Apostolicae Delegationis dicione in Australia, Nova Zelandia et Oceania territoria Conferentiarum Episcopalium Novae Zelandiae et Oceani Pacifici, decernimus ut eadem Delegatio in posterum ab Australia et Papua-Nova Guinea appelletur, eiusque Sedes in vulgo Sydney urbe sito Contrariis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex tunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis novembris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

 

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 158-159

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana