PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO PLUS*
NOVA DELEGATIO APOSTOLICA ERIGITUR
IN NOVA ZELANDIA ET OCEANO PACIFICO.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo plus efficientiae tribuamus sollicitudini Nostrae de universo dominico grege, quem commendatum Nobis habemus, curas non solum eo intendamus oportet, ut eius portionibus Patres et Pastores praeficiamus, qui sua moderatione oves ad salutaria pascua deducant, sed etiam ut Legatos Nostros mittamus, qui Delegati Apostolici nuncupati, Nostram veluti personam apud Coetus Episcopales ipsosque sacrorum Antistites gerant. Quod quidem eo consilio fit, ut his per eosdem Delegatos Apostolica Sedes quasi propior evadat et quodam modo aspectabilis, simulque officiorum utilitates afferantur et mutuae necessitudinis rationes reddantur faciliores expeditioresque. Hac ducti mente Delegationem Apostolicam in regionibus seu insulis, quas Coetus Episcopales Novae Zelandiae et Oceani Pacifici complectuntur, instituere decrevimus. Quae cum ita sint, Nos e consulto Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Delegationem Apostolicam, Novae Zelandiae et Oceani Pacifici appellandam, erigimus et constituimus eiusque sedem in urbe Vellingtonia collocamus; quae quidem Delegatio praedicta territoria comprehendat et memoratae Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione sit obnoxia. Eidem ergo omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Delegationum propria sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; enuntiataeque Delegationi ita constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis novembris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 159-160
© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana