Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AETHIOPIAE*

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA AETHIOPIAE
AD DIGNITATEM ET GRADUM NUNTIATURAE EVEHITUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo tempore haud sine divino consilio in summum sumus christiani sacerdotii fastigium provecti, ex eo sane tempore, id quod cum officii Nostri natura maxime congruit, in nullam rem, in negotium nullum cogitationem curamque Nostram magis convertimus, quam in sanctissimam Christi religionem intendendam, propagandam, tuendam, utpote qua nihil carius, sanctius, sollemnius habeamus, nihil necessarium hominibus ad aeternae atque immortalis vitae bona comparanda. Quam ob rem, cum Internuntiaturam Apostolicam Aethiopiae ad gradum et dignitatem Nuntiaturae evehere visum sit, Nos, re bene reputata, proque certo habentes id nonnisi cum utilitate et decore Ecclesiae fieri, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque item auetoritate, Internuntiaturam Apostolicam Aethiopiae in Nuntiaturam Apostolicam, sedem etiam eandem confirmantes, redigimus; cui profecto omnia iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta deferimus, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae Aethiopiae, sic a Nobis erectae, nune et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum, Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die octavo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 5, pp. 306-307

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana