PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
DULCI CHRISTI*
TEMPLUM S. MARIAE AUXILIATRICIS IN URBE
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Dulcia Christi verba, hominum Redemptoris: «Ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum» (Io., 12, 32) videntur quam aptissime et in eius matrem, mortalium omnium sanctissimam, cadere posse, cuius ubi imagines, signa, templa aut posita sunt aut exstiterint, statim gliscente religiosissime cultu, homines ad eam cum voluptatis studio trahi, atque, per ipsam, ad Deum eiusque Christum duci. Cui profecto rei testimonio est templum «beatae Mariae Auxiliatrici» dicatum, anno MDCCCCXXXVI a Francisco S. R. E. Cardinali Marchetti Selvaggiani, in Urbe Vicario, auguratum, cuius fuerat primus lapis, bonis caeli auspiciis, anno MDCCCCXXIX in terra collocatus. Quod sane templum, mole ipsa sublime, opere nobilissimum, multa ac lauta supellectile instructum, est nimirum religione quoque sanctissimum ob labores nempe, industriam, diligentiam omnino singularem Salesianae Familiae, quae munus officiumque, gravissimum quidem, suscepit et administrandi templi, et fidei populi alendae, et puerorum educationem promovendi, et praesertim summi Numinis gloriam eiusque beatissimae Matris late per animos propagandi. Quare, si, quod verum non dubitamus, S. Ioannes Bosco pronuntiavit, futurum esse ut Romae, extra Portam a S. Ioanne cognominatam, domicilium in honorem Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis oreretur maxime celebratum, divini oraculi sortem implevisse existimandum est. Templi praeterea laudem atque decus auget, fuisse illud anno MDCCCCLXVII ad Diaconiae Cardinaliciae dignitatem evectum. Cum ergo Salesiana Familia Romana, templi curio cunctusque populus Tusculanae regionis Urbis, sacrae illius aedis religionis augendae gratia effiagitaverint ut ad gradum atque dignitatem Basilicae Minoris eadem perduceretur, Nos persuasum habentes collatam dignitatem sicut erit ornamento ita profectui etiam cedere posse pietatis, libenter adhibitis precibus accedimus, quibus Noster Vicarius Angelus Cardinalis Dell' Acqua suffragatus est, atque templum paroeciale S. Mariae Auxiliatricis titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus datis iuribus factisque concessionibus quae talibus sacris aedibus fieri solent, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» a Sacra Rituum Congregatione die sexto mensis iunii anno MDCCCCLXVIII in lucem editum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque effectus plenos atque integros sortiri et obtinere.
Datum Romae, apud. S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis aprilis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 609-610
© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana