Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ADMIRABILIS DEUS*

BEATAE IULIAE BILLIART VIRGINI,
FUNDATRICI CONGREGATIONIS SORORUM A DOMINA NOSTRA NAMURCENSI, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Admirabilis Deus, dum in Ecclesiae suae naviculam magnae insurgunt malorum tempestates, Christi sanguine redemptos homines potenti manu ad aeternas dirigere oras numquam desinit, omnia largiens, pro temporum ac rerum adiunctis, opportuna et aptiora auxilia. Quin immo, quo graviora obstant certamina atque hostium incursus, eo plures sive viros sive mulieres inclitas excitat, qui, omne genus virtutibus cumulati, sanctitatis fulgore et praegrandi apostolatus alacritate hominum societatem illustrent. Quos inter, Iuliam Billiart recensendam censemus, iure meritoque. Ea enim, exeunte saeculo XVIII, quo scilicet tempore maximae in Galliae finibus perturbationes atque eversiones desaeviebant, quasi candidus intaminatae virginitatis flos eminuit, quippe quae innumeris, Dei praecedente ac ducente gratia, difficultatibus superatis, ei industriae generi indefessam daret operam, quod cum societatis necessitatibus maxime tunc temporis copulari videbatur, pauperibus nempe puellis excolendis et educandis. Eas enim non solum ut in litterarum rudimentis, quae antiquo privilegio praesertim divitibus et nobilibus tunc tradebantur, institueret curavit sed praesertim ut ad christianos mores christianamque doctrinam informaret. Huius rei gratia peculiarem etiam Sororum Congregationem condidit, quae in eiusdem navitatis provincia tot tantaque, ad haec usque tempora, de Ecclesia et Patria merita collegit.

Huic igitur Dei famulae sanctorum Caelitum honores decernendos esse existimavimus, fore quidem confisi ut et fidelibus cunctis praeclariorum futura esset exemplo virtutum, et educatoribus praecipue incitamento atque auxilio: perarduum enim opus rectis instituere pueros iuvenesque principiis, eos ad celsissima quaeque ac nobilissima movere, ad castimoniam servandam incitare ad catholicamque in publicis privatisque agendi rationibus fidem integre strenueque profitendam.

Quibus in officiis nomen consecuta amplissimum, Iulia Billiart, non claro neque locuplete orta genere, sed obscuro loco, in veteris Picardiae oppidulo, cui vulgo nomen Cuvilly, in dioecesis Bellovacensis finibus, nata est, quinta e septem filiis, die XII iulii anno MDCCLI, eidemque eo ipso die in aquis Baptismatis intinctae nomina indita sunt Maria Rosa Iulia.

In eius domo, dura egestate laborante, eximiae elucebant virtutes, quae pacem et concordiam fovebant. Parentes autem, Ioannes Franciscus et Maria Ludovica Antonia Debraine, cum parvum agrum colerent et in quadam minore mercatura versarentur, victum sibi suisque quaeritabant, vitaeque rationibus consulebant manibus operando. Re quidem vera, amborum praecipuum erat ornamentum septem filiorum corona, eorumque divitiae fides sincera, casta in Deum pietas et officiorum suorum proba diligentia.

Iulia autem pietatis religionisque exercitiis iam a pueritia sollicita, christianas praeterea veritates litterarumque rudimenta tam libenter et celeriter arripuit, tamque in eis uberrimos fecit progressus, ut ceteras alumnas in sui oppiduli ludo facile superaret. Lucens puritatis lilium, ita omnes morum innocentia antecessit, ut adhuc novennis, incredibili quodam gaudio perfusa, ad sacrum Agni Convivium admitteretur, cuius ardenti flagrabat desiderio. Id tamen secreto factum est, ne ceterarum excitaret invidiam, quibus tamen post triennium se sociavit, primae Communionis caerimoniam palam et sollemniter iterans. Postquam autem Deo, panis sub specie velato, vesci coepit, maiora dedit gravitatis ac pietatis testimonia novumque in ea arsit in sanctorum scientia proficiendi studium. Divina opitulante gratia, ad sanctitatem eniti et ipsa firmiter proposuit, mundanas res spernere, Dei proximique caritate fervere, peccatum abhorrere nihilque antiquius habere quam divina meditari mysteria.

Iam actuosa caritatis administra, non alieno sed suo ducta, exundantis fluminis instar, impulsu, aliorum bono procurando acriter studebat. Nam in ipso curiali templo, annuente parocho, aequales suas mira perspicuitate et patientia catechesim docebat, simulque operam navabat, ut omnes ad pietatem erga Deum incenderet, ad oboedientiam, castimoniam aliasque virtutes servandas adduceret. Deerrantes etiam per viam secum quandoque in templum avocabat, ut ante Sacramenti augusti sacrarium orarent. Ita magistra tredecim annorum, cum pia et consideratior quam pro aetatula esset, discipularum animos sibi conciliavit iisque fuit quasi vitae perfectrix, iam tum satis perspicue portendens quid esset aliquando, afflatu divino, factura. Nihil igitur mirum si, secum pie cogitans quomodo ad supremum perfectionis apicem celerius perveniret, consentiente spiritus moderatore, perpetuam Deo virginitatem adulescentula vovit.

Die autem IV iunii, anno MDCCLXIV, sacro chrismate delibuta est atque ad perfectioris vitae certamina ineunda corroborata. Quod vero attinet ad eius primum tempus aetatis, duo insuper recolenda sunt: in sacratissimum videlicet Iesu Christi Cor eam summa emicuisse observantia, atque beatissimam Mariam Virginem matrem benignissimam et potentissimam habuisse.

Iulia tamen, dum ardentius ad res divinas animum applicabat, sive matri domi opus facienti se sociam praebebat docilem atque industriam, sive in asperioribus agrorum laboribus perficiendis adiutricem patri operam praestabat; quinimmo, parentibus ob acerbiores adversae fortunae casus ad duriorem egestatem redactis, apud extraneas familias muliebres artes exercebat et in agris cum messoribus allaborabat. Quae graves agrorum operae non solum facultatem ei dabant Deum, omnium creatorem, in naturae spectaculis admirandi, verum etiam operarios, qui pravis doctrinis exagitati atque egestate pressi fidem amisissent et in flagitia se misere ingurgitavissent, ad bonam reducendi frugem, aut eos, impetu interdum irae aestuantes et se contumeliis obruentes, blandis verbis reprimendi ac retardandi. Persaepe ideo factum est, ut rustici illi homines, qualibet insolentia sermonis remissa, divinas una cum Iulia concinerent laudes, haud minus operum socia quam pietatis magistra.

Graves autem labores, quos constanti tamen hilarique semper animo exantlavit, corporis praeterea mala et aegrimoniae quibus numquam carebat, omnium membrorum debilitatem adduxerunt et acerbiora usque ac diuturna mala paraverunt, non sine provido Numinis consilio: nam una hac mercede contingere solet, ut sanctorum opera prospere cedant et felicibus augescant incrementis. Nec Iulia divinam hanc salubremque rationem effugit: nondum enim vigesimum tertium aetatis annum expleverat, ipso iuventutis vere arridente, cum primis signis paralysis percussa est, quae ita brevi in peius vertit, ut lectum relinquere amplius non valuerit, ibique duo ac viginti annos affixa mirae fortitudinis ac patientiae documentum exstiterit. Emicuerunt tum maxime invicta eius firmitas animi atque summum in divinae voluntatis obsequium, adeo ut quidquid aerumnarum incidisset, agere Deo gratias soleret atque in se transferre verba Domini: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit multum fructum affert» (Io. 12, 24-25).

In tanta rerum acerbitate virgo, neminem habens ad quem confugeret nisi Christum in Cruce sublatum, in eius transverberato Corde omnes curas ac dolores deponebat, summo ei amore iuncta. Ex ipso doloris loco nihil, sui prorsus immemor, quietis ac solacii sibi petebat, aliorum unice studiosa quos vehementer movebat ad admirationem morumque emendationem. Impetrata cotidiana divinae mensae participatione, plurimum temporis precibus dicabat, atque orans ita inflammabatur, ut caelestis ille ignis ex ore ipso atque oculis emicaret. Quoniam ergo tam praeclara exempla diu abdere non potuit, non modo quarundam virginum studia in se convertit, quae eam habebant caelesti instinctu ducem vitae sanctioris, sed et complurium aliorum, sive ii pueri erant, sive adulti, sive pauperes, sive nobiles, in quos semina sparsit virtutum, quaecumque nempe «vera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae» essent, ad beatissimi Pauli sententiam (Phil. 4, 8).

Ob ortas praeterea ab anno MDCCLXXXIX in Gallia magisque in dies gliscentes perturbationes, auctae etiam Iuliae angustiae animique aegritudines, tunc in primis cum eius pietatis magister, oppiduli curio, in exsilium pulsus in eiusque locum sacerdos quidam suffectus, qui iniquo novo regimini consenserat. Quamobrem et ipsa ab Ecclesiae hostibus vexata, ad vitae usque discrimen, quod non sine manifesto caelesti auxilio effugit.

Innocens perfuga hospitalem domum primum in urbe vulgo Compiègne invenit, deinde, pluribus immutatis domiciliis, humanissime recepta est Ambiani, qua in urbe quasdam mulieres ad caritatis et apostolatus opera exercenda excitavit et praecipuam operis sociam invenit Mariam Ludovicam Franciscam, ex familia vicecomitis Blin de Bourdon. At tranquilla pace in Gallia tandem restituta, nova doloris absinthia affuerunt, cum bona Iuliae mater ad sempiternam lucem excessit. Tum summi Numinis voluntatem adoravit, qui monuerat «sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade et adnuntia regnum Dei» (Lc. 9, 10). Loco igitur familiae, quae erat secundum carnem, novam et altiorem iam constituere maturavit, consiliis et adhortationibus usa dignissimi presbyteri, qui crudeles et ipse insectationes pro Christi fide passus erat, atque in primis Iosephi Varin, e Societate Iesu. Statim hic intellexit quantis donis et gratiis humilem Deus replevisset creaturam, ad amplissimam salutis operam inter homines peragendam.

Ineunte autem saeculo XIX, pacatis iam populi concitationibus, Iulia eiusque primae sociae aptam domum in eadem urbe Ambiano invenerunt, ubi, dum in puellas instituendas incumbebant, communiter agendae vitae rationem amplexae sunt et die festo Beatae Mariae Virginis Deiparae, anno MDCCCIV, duplici se voto astrinxerunt, perfectae scilicet castitatis servandae ac iuventutis pauperioris instituendae. Tunc etiam nomen Societati primum inditum est, Sororum Nostrae Dominae, et regularum lineamenta descripta. Deus autem, antequam illam magnis amplificaret fortunis, suam adprobationem significare dignatus est, supra vim ordinemque naturae. Iulia enim nesciens pro quo infirmo, cuiusdam pii sacerdotis suasu, a Sacratissimo Iesu Christi Corde sanationem peteret, ferventissimas plures per dies fudit preces. Cumque idem sacerdos, superno quasi ductus instinctu, eam iussisset ut e sella surgeret et deambularet, quae viginti duo annos dirae paralysis causa quolibet membrorum motu prohibebatur, illico surgere valuit absque ullo auxilio, et stabili atque expedito incedere gressu.

Cuius animum ardor caritatis atque cupiditas amplificandae Dei gloriae semper inflammaverat, tunc recuperata valetudine, quasi incendio excitata, ea, munus erudiendae et sanctificandae pueritiae summo studio obiit. Insimul mox conditi Instituti ordinationi, experientia duce, instabat. Collatis consiliis, denuo elaboravit atque expolivit regularum textus, quae anno MDCCCV ab Ordinario dioecesano probatae sunt. Tum sodales nova religiosae vitae professione se Deo mancipaverunt, peculiarem vestem et nomen sumentes: novum Iuliae nomen, generalis Moderatricis electae, fuit soror a Sancto Ignatio. Dei famula, postquam Congregationem aptis munivit legibus, quod reliquum ei vitae fuit, totum impendit in illam recte gubernandam et amplificandam, nullis parcens laboribus, sive ut iam constitutis domibus, quo in dies frequentiores puellae conveniebant, consuleret, sive ut novas in gallicae atque belgicae nationis dioecesibus excitaret, magno quidem cum civium plausu ipsarumque civilium auctoritatum laude ob eius praesertim in pauperibus puellis erudiendis operam.

Sunt praeterea longa et asperrima Iuliae itinera recolenda, quibus amplissimas regiones perlustravit. Cumque huiusmodi sit Dei providentis ratio ad maxima quaeque gerenda ac perficienda, ut «infirma mundi eligat» (1 Cor. 1, 27), nihil mirum si nova quaedam eaque acerba aegritudo lenissimum matris animum premere coepit, cum potissimum in grave adduceretur discrimen ipsa natura et vita Instituti. Quibusdam emin visum est ita eius immutandos esse fines et constitutiones, ut ex actuosis apostolatus operibus ad rerum tantum divinarum contemplationem se converterent sodales, utque singulae religiosae domus, aliae ab aliis seiunctae et omnino sui iuris, intra limites cuiusque dioecesis coercerentur et circumscriberentur.

Quibus consiliis Episcopus Ambianensis est assensus, resque eo usque processerunt, ut non solum fuerit auctoritas bonae matris coangustata et relaxata pacis vincula inter religiosas mulieres, sed etiam ut decreto expulsionis Institutum ab Episcopo affectum fuerit. Post aliquot tamen annos, idem Episcopus se tum, licet bona fide, erravisse plane confessus est, novumque et luculentissimum sanctitudini Famulae Dei adiungens testimonium, eam omni cum honore et laude denuo vocavit atque recepit. Ceterum tanti egregiae Antistitae angores et afflictationes non sine magna eius Sodalitatis mercede contigisse videntur, quae postea vel maiora incrementa ceperit, iuxta illud: «descende ut ascendas, humiliare ut exalteris» (S. Bern. P. L. 184, 1260). Sodales enim fere omnes piam matrem sequi maluerunt postquam ex urbe, quam summopere diligebat, discessit, atque claris divinae bonitatis signis alita atque sustenta, in finitimas regiones se contulit, novos ut excoleret et ampliores apostolatus agros. Primae ideo domus in Belgica ditione erectae sunt. Namurci autem, in urbe iam antiquitus religione in primisque mariali pietate insigni, domus Instituti princeps collocata. Cuius sacer Antistes Iuliae inceptis sua auctoritate et auxilio quam maxime favit, optimis praeterea consiliis et hortamentis semper beneficus.

Modo conditum Institutum Episcopus quoque Gandavensis propensissima prosecutus est voluntate: in eius enim dioecesis finibus quattuor brevi tempore religiosae domus constitutae sunt. Accedit quod currentem quasi incitavit Pius VII, immortalis recordationis Decessor Noster, cum Iulia ad illius genua, apud Castrum Fontebellaqueum arcta custodia detenti, provoluta, summam ei fidem ac se devovendi studium obtestata est, atque idem Summus Pontifex spem certam ei dedisse dicitur, fore ut Institutum per universum terrarum orbem diffunderetur et copiosam fructuum messem colligeret.

Conflagrabat interea, atroci bello, Europa fere tota; nonnullae iacebant prostratae nationes; ubique vastationes, incendia, caedes. Nobilis Christi alumna non solum inter concrepantia arma suis mulier fortissima affuit, sed etiam, sui prodiga, aliorum calamitatibus subvenit, egenis ac volneratis dulcia praebens caritatis religionisque solacia, «revera esurientibus facta cibus, spes miserorum, solamen lugentium» (Cf. S. Hier., Ep., P. L. 22, 595). At tot tantisque rebus adversis sic mitissimus eius animus fractus, sic vires corporis attenuatae, ut in pristinum eius statum non amplius redierint et breve vitae spatium ei reliquerint. Divinum autem, quo intus exercebatur, ignem nulla valuit restinguere calamitas, nullus opprimere labor, nulla minuere iniuria.

Rebus tandem in ordinem adductis, dum Institutum mirabiliter florescit et propagatur, munus Antistitae generalis constanti et sollerti opera eadem obire perrexit, ac sodalibus praecipue splendidum sanctitatis documentum praebere quas verbo et epistulis adhortabatur, gravitatem et sapientiam redolentibus. Pia itaque virgo, «mansueta ad omnes, docibilis, patiens» (2 Tim. 2, 24) adventum Sponsi praestorabatur. Nam die VII decembris anno MDCCCXV, scalis perniciose devoluta, decumbere tres menses in lectulo coacta est, atque magis magisque cruciatibus vexata, ad extremum vitae discrimen pervenit. Quo autem melius ad imminentes caelorum nuptias se pararet, propitiationis victimam pro populo corpus suum exhibuit «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom. 12, 1). Instantis denique mortis non inscia, petiit ut, una cum sororibus, puellarum corona pauperum circumstaret; et sacramentis Ecclesiae refecta, blanda voce leniterque arridens «Magnificat» canere coepit, donec piissime obiit, die VIII aprilis anno MDCCCXVI. Dies erat dominica palmarum, cum et pueri Hebraeorum obviaverunt Domino.

Illa autem sanctitatis fama, qua vivens semper floruit, maior est post mortem facta altiorque apud homines virtutum, quas excoluerat, recordatio: commemorabatur scilicet in primis de eius proximorum bonum persequendi sedula cura, cum adsidua rerum caelestium contemplatione coniuncta; de mira corporis animique cruciatuum patientia deque summa erga omnes humanitate morumque suavitate; de praeclara denique animi demissione suique despicientia et contemptu simulque de invicta fortitudine sapientique moderandi ratione. Quare de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis Causa coepta est agitari et, processibus ordinariis de vitae sanctimonia Famulae Dei rite institutis, iisque a Sacra Rituum Congregatione probatis, Leo XIII, fel. rec. Decessor Noster, introductionis Causae commissionem die XXV mensis iunii, anno MDCCCLXXXIX obsignavit. Peractis deinde processibus apostolicis, disceptatum est de venerabilis Dei Ancillae virtutibus, quas gradum heroicum attigisse idem Leo XIII die VIII ianuarii a. MDCCCCIII sollemni sanxit decreto, imposito tamen, onere quattuor miracula proponendi ad eiusdem beatificationem, cum in processibus defuissent testes de visu. Cum autem S. Pius X, Decessor Noster, dispensationem super quarto miraculo largitus esset, exercita est quaestio de tribus miraculis, quae Deus, venerabili Iulia Billiart deprecante, operatus esse dicebatur; atque suetis a Sacra Rituum Congregatione habitis comitiis, idem S. Pius X, die X mensis decembris, anno MDCCCCV, sollemniter declaravit constare de tribus miraculis a Deo patratis, intercedente venerabili Iulia Billiart. Die autem III februarii, anno MDCCCCVI idem Summus Pontifex tuto procedi posse ad venerabilis Iuliae Billiart beatificationem edixit. Quae sollemnia in Basilica Petriana, die XXIII insequentis mensis maii, sueto ritu celebrata sunt. Cum deinde novensilis Beatae deprecatione alia ferrentur a Deo patrata miracula, canonizationis gratia die XXIII iunii a. MDCCCCXXIV resumpta est Causa, et de duabus miris sanationibus quae, eadem intercedente, effectae dicebantur, apostolici instituti sunt processus.

Prius miraculum contigit Otacilio Ribeiro, rustico Brasiliensi, qui inter agrestes labores doloribus toto in abdomine correptus est et ad nosocomium graviter aegrotans deductus. Chirurgus laparotomiam peregit explorationis causa, at induratam inventam tumefactionem nec aperuit nec abscidit, sibi persuasus iam omnem spem vivendi ei esse praecisam, propter imi intestini occlusionem. Tunc soror valetudinaria aegrotum adhortata est ut Beatae sese commendaret Iuliae eiusque sacras reliquias infirmae corporis parti applicavit. Proximo autem die, chirurgus demiratur Otacilium ad plenam sanationem reversum esse.

Nec minus mirabili virtute Homerus Rhodius, e Namurcensi dioecesi, sanatus est. Qui, cum quadragesimum aetatis annum ageret, perturbationibus dyspepticae indolis atque hemicrania laborare coepit, cui brevi alia graviora symptomata adiecta sunt, adeo ut medicus infaustam omnino quoad vitam ipsam ediderit prognosim, propter hepaticam et renalem urhaemiam. Tunc beatae Iuliae patrocinium ita fuit ferventissimis praecibus novem per dies invocatum, ut mortiferae aegrotantis viri condiciones, stupentibus cunctis, in perfectam sanitatem mutatae sint.

Utrumque miraculum a Sacra Rituum Congregatione diligenter expensum est. Indulta autem in casu dispensatione a Congregatione antepraeparatoria, die II mensis aprilis, anno MDCCCCLXVIII, Congregatio praeparatoria de duabus illis miris rebus iudicandis habita est, felicissimo prorsus exitu. Quam secuta est, die XXX mensis ianuarii huius anni, Congregatio generalis coram Nobis, in qua venerabilis Frater Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, Causae Ponens seu Relator, dubium discutiendum posuit, an et de quibus miraculis, post indultam eidem Beatae ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur. De quo, qui aderant, cum Patres Cardinales tum eiusdem Sacrae Congregationis Praelati Officiales et Consultores propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt. Quibus suffragiis libentissime exceptis, eodem die ediximus constare de duobus miris sanationibus, Beata Iulia Billiart virgine intercedente a Deo patratis, scilicet: de instantanea perfectaque sanatione ab occlusione imi intestini Otacilii Ribeiro, megacolo affecti; et de instantanea perfectaque sanatione a comate gravi et persistenti Homeri Rhodius, insufficientia hepatica et renali affecti.

Concessa autem dispensatione, die IV mensis aprilis huius anni, a decreto «de tuto» appellato, sacrum Consistorium in diem XXVIII eiusdem mensis aprilis indiximus, ut in eo Patrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum, eo die in Urbe affuturorum, ab iis prolatam, sententiam exquireremus. Quo in coetu venerabilis Frater Noster Eugenius S. R. E. Cardinalis Tisserant, Sacri Patrum Cardinalium Collegii Decanus, astantes rogavit, ut, quid de beatae Iuliae sanctorum decernendis honoribus sentirent, singuli significarent. Omnium denique receptis suffragiis, plane compertum est eam dignam ab iis concordi sententia aestimari, quae fulgidissimo decoraretur Sanctorum diademate. Ad quod statuimus diem XXII proximi mensis iunii.

Cum itaque hic dies illuxit, omnes regularis et saecularis cleri Ordines, Romanae Curiae Praesules et Officiales, non pauci Abbates, Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Cardinales in Petrianam Basilicam convenerunt, innumera iam fidelium copia stipatam, quos inter plurimae e Congregatione a Beata illa condita sorores. Nos autem eandem Basilicam ingressi, brevique ad altare maximum effusa prece, ad Nostram cathedram perreximus. Tunc venerabilis Frater Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, perorante dilecto Filio Ioanne Baptista Ferrata, Consistorialis Aulae Advocatorum Decano, postulavit, ut beatam Iuliam Billiart summis Caelitum honoribus decoraremus.

Cui per dilectum filium Villelmum Zannoni, ab Epistulis ad Principes adiutorem, respondimus iam in eo esse ut huiusmodi postulationi concederemus. Postquam autem Litanias Sanctorum cum fidelium turba cecinimus, a divino Paraclito impetravimus, ut superni luminis copia magis magisque menti Nostrae coruscaret. Dein in sancti Petri cathedra sedentes, uti supremus Christi Ecclesiae Magister, haec sollemniter pronuntiavimus: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Iuliam Billiart Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo ascribimus: statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Qua formula prolata, precibus annuentes eiusdem venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Giobbe, per eundem Advocatorum Consistorialium Decanum Nobis adhibitis, Decretales has Litteras confici et expediri iussimus; praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac canonizatione publicum conficerent instrumentum mandavimus.

Deinde postquam hymnum «Gloria in excelsis» cum astantibus cecinimus, Sanctae illius patrocinium invocavimus de eiusdemque virtutibus sermonem habuimus. Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, certa scientia et Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, quae supra memoravimus confirmamus atque universae Christi Ecclesiae denuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis excusis, manu tamen alicuius apostolici tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Nemini autem iis quae per has Litteras statuimus obniti liceat. Quod si quis temere ausus fuerit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.

Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.

 Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

Ego ALBERTUS titulo S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego ARCADIUS titulo SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego ALOISIUS titulo S. Andreae Apostoli de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

Ego ILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI. .

Ego EFREM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

Ego IOSEPHUS titulo S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.

Ego EFREM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

Ego IOSEPHUS titulo S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.

Ego FRANJO titulo S. Petri et Pauli in Via 0stiensi presbyter Cardinalis Ĺ EPER.

 Ego IOANNES tit. SS.mae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT.

Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

Ego IOSEPHUS, tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.

Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.

Ego MAXIMILIANUS tit. SS.mi Cordis Iesu ad Castrum praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.

Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÉ.

Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.

Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.

Ego ANGELUS tit. SS. .Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL' ACQUA.

Ego DINUS tit. SS.mi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.

Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.

Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.

Ego ANTONIUS tit. S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego MICHAËL tit. S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego FRIDERICUS tit. S. Ioannis Bosco in Via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.

Ego AEGIDIUS tit. S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.

Ego PERICLES tit. S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.

Ego BENNO tit. S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.

Ego PAULUS tit. S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.

EGO SILVIUS tit. S. Agathae in Urbe Diaconus Cardinalis ODDI.

Ego IOSEPHUS tit. Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.

Ego IACOBUS tit. S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.

Ego IOANNES tit. SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.

Ego MARIUS tit. S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI ROCCA DI CORNELIANO.

Ego SERGIUS tit. SS.mi Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.

 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

PAULUS Card. BERTOLI
S. Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 3, pp. 145-156

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana