Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AESINA URBS*

TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS AESINA DECORATOR.

 

Aesina urbs, rerum gestarum memoria illustris, vetere religionis studio commendatur, siquidem iam saeculo IV, uti opinantur, dioecesis constituta esse videtur. Pietatis vero praecipua sedes praedicatur templum cathedrale Deo in honorem Sancti Septimii, Episcopi et Confessoris, consecratum, quod, ut nunc conspicitur, saeculo XVIII est conditum, eius tamen initia ab antiquissimis temporibus repetuntur. Iuvat quoque memorare eius Antistitem olim fuisse Camillum Borghese, qui ad Petrianam Sedem electus, cognominatus est Paulus V, atque in Canonicorum collegium Marcellum Cervini cooptatum esse, cui, ad summum Pontificatus apicem evecto, nomen fuit Marcellus II. Compertum vero habemus cathedralem istam ecclesiam non solum propter antiquitatem et artificiosa opera merito laudari sed pietatis esse inclitum domicilium, ubi sacri ritus magno cum splendore celebrantur et incolae, in rebus tum secundis tum adversis, S. Septimium, totius dioecesis patronum, admirabili consensione et firma fide invocare consuescunt, cuius honori solemnia centenaria nunc alacriter agere perhibentur. Volens autem pietatem, iam vigentem, etiam maioribus augere incrementis, venerabilis Frater Ioannes Baptista Pardini, Episcopus Aesinus, vota quoque significans Canonicorum collegii, cleri et Christifidelium, Nos rogavit ut hoc templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter exceptis, Nos e Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententia, certa scientia et matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Aesinam Deo in honorem Sancti Septimii Episcopi et Confessoris dicatam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilieae Minoris» die sexto mensis iunii anno MCMLXVIII in lucem editum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant vel spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi prope Romam, sub anulo Piscatoris, die decimo secundo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 93-94

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana