PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
ROSARII PRECES*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
TEMPLUM S. DOMINICI IN CIVITATE GUATIMALENSI DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Rosarii preces, veluti mystica serta in honorem Christi Matris contexta eidemque Deiparae acceptissima, ad caelestia impetranda dona efficacissimae semper fuerunt. Tam frugiferum enim orandi officium, plebis Dei sensui praecipue accommodatum, non solum ad mala propellenda et arcendas calamitates plurimum valet, ut Ecclesiae annalibus apertissime comprobatur, sed etiam christianam vitam uberrime fovet, in primis catholicam fidem alit, quae per opportunam sacrorum mysteriorum commentationem facile revirescit et ad divinitus impertitas veritates mentes erigit. Nil mirum proinde si tanta fides tantaque fidei opera apud incolas urbis Guatimalensis inveniuntur. Nam in sacra aede ibidem Deo in honorem Sancti Dominici aedificata, iam antiquitus simulacrum Beatae Mariae Virginis a Rosario maxima veneratione colitur, quae progredientibus annis novum arripuit incrementum. Postquam autem anno millesimo nongentesimo trigesimo quarto, praeclara imago, pretioso diademate redimita est et Beata Virgo Regina ac Patrona totius Guatimalensis dicionis declarata, hoc templum, sive sacerdotum studio, sive moderatorum populique pietate, in publicis privatisque calamitatibus accurrentium, non solum in archidioecesi sed etiam in fere tota Guatimalensi natione, pernotum evasit Sanctuarium, cultu latissime patente. Cum ergo venerabilis Frater Noster Marius S. R. E. Cardinalis Casariego, Archiepiscopus Guatimalensis, Praeses Coetus Episcoporum Guatimaliae, preces et vota utriusque cleri populique nationis Guatimalensis expromens petierit ut id templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus cumque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim facultatibus existimaverit admotis precibus accedendum esse, Nos de Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sacram Aedem illam posthac titulo Nostrae Dominae a Rosario appellandam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt, servatis tamen iis, quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis iunii, anno MCMLXVIII in lucem editum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, firma esse volumus suosque effectus sive nunc sive in posterum obtinere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo octavo mensis octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 8, pp. 496-497
© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana