PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILIS FRATER*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRG. ASSUMPTIONI DICATUM
IN URBE TRZEMESZNO, IN ARCHIDIOECESI GNESNENSI,
TITULO BASILICAE MINORIS ORNATUR.
Venerabilis Frater Noster Stephanus S. R. E. Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopus Gnesnensis atque Varsaviensis, idemque Poloniae Primas, Beatae Mariae Virginis cultor eximius, suo ipsius nomine atque cleri et populi, qui semper tum secundis tum asperis rebus Christi Matrem pro Regina habuerunt, ab hac sancta Petri Sede petiit ut eius templum quod in urbe Trzemeszno situm est, in Gnesnensi archidioecesi, atque assumptioni Almae Genetricis Dei Mariae dicatum, in eorum templorum numerum redigeretur, quae titulo Basilicae Minoris ornata sunt: sacram enim hanc aedem, de qua semper magna fuerit Polonorum opinio, post proximi atque universalis belli casus, quo acerbo bello et despoliata, et igne vastata, et deleta scelere, et exterminata est, sacri Praesulis sollicitudine clerique populique religione ac liberalitate, esse omnino in pristinum restitutam, ad quam multitudines affluere pietatis causa, magno sane animorum emolumento. Quae eum ita sint, Nos, quibus amor ergo Christi Matrem sanctus semper resedit in animo, optantes simul tam venerabilis Fratris concedere expostulationibus, simul nobilissimo eius populo benevolentiae Nostrae documentum dare certissimum pro vetere ac perpetua fide erga Petri Ecclesiam, simul denique laetitiae causam afferre tanta passis, et scilicet probantes, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino censuit, templum Assumptioni Almae Genetricis Dei Mariae sacrum, loco Trzemeszno, in archidioecesi Gnesnensi, titulo ac dignitate Basilicae ornamus, factis iuribus ac liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» servanda sunt, die VI iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Quibuslibet nihil obstantibus. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, firma esse volumus, suosque effectus sive nune sive in posterum obtinere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sltb anulo Piscatoris, die duodetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 97-98
© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana