Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

S. IOANNIS PORTORICENSIS*

BEATA MARIA VIRGO A DIVINA PROVIDENTIA, SEU, UT POPULUS AIT,
«NUESTRA SEÑORA DE LA DIVINA PROVIDENCIA»,
CUNCTAE NATIONIS PORTORICENSIS
PATRONA PRINCIPALIS CONSTITUITUR AC DECLARATUR.

 

Inter negotia et sollicitudines, quas summus Pontificatus magnas affert, quibusque, fluctuum in morem, Nos in dies accumulat, hoc potissimum relevat animum, erigit mentem atque confirmat, christiani scilicet populi pietatem ac studia, quibus est semper castissimam Christi Matrem complexus, incrementa capere usque maxima. Qui sane amor in Virginem idcirco Nos solatur quod est tum in se ipse laudabilis, cum Matri Dei attribuatur et Salvatoris Nostri Iesu Christi, cui tandem amor ille honori cedit, tum quod fuit semper Maria, communis omnium christianorum parens, auxilium, spes, securitas, atque in periculis, in incertis ac dubiis rebus refugium, sic ut in prospera fortuna gaudium. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Aponte Martínez, Archiepiscopus S. Ioannis Portoricensis, idemque Praeses coetus Episcoporum eiusdem nationis, suo, cleri ac populi universi nomine, id petierit ut Beatam Mariam Virginem a divina Providentia, seu, ut populus cognominare consuevit, Nuestra Señora de la «Divina Providencia», cunctae Nationis Portoricensis Patronam principalem constitueremus atque declararemus, idque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, potestate a Nobis olim facta, concesserit, Nos, ratione habita singularissimi amoris quo semper populus Portoricensis egregius beatissimam Christi Matrem eo titulo cultam prosecutus est, concessum honorem ratum omnino habemus atque per has Litteras confirmamus. Placet ergo Beatam Mariam Virginem a Divina Providentia, sive «Nuestra Señora de la Divina Providencia» Patronam principalem totius Nationis Portoricensis constitui atque declarari, factis iuribus ac privilegiis iuxta rubricas competentibus. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum sint efficaces. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
 Iosephus Massimi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 204-205

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana