PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
IN MORE*
PAROECIALE TEMPLUM CIVITATIS VULGO KEMPTEN,
IN AUGUSTANAE VINDELICORUM DIOECESIS FINIBUS,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — In more est atque consuetudine Apostolicae Sedis eas sacras aedes peculiari titulo honestare, quae simul structurae maiestate eminent, simul pietatis evadunt religionisque fons atque centrum. In quorum numero haud dubium est posse curiale templum poni, quod Deo in honorem Sancti Laurentii diaconi et martyris, Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae Sanctorumque Gordiani et Epimachi martyrum in civitate vulgo Kempten dicatum exstat. Commemorantur ibi locorum perantiqua christianae religionis vestigia a sanctisque viris evangelicae legis promulgandae causa iam a primordiis perfecta opera. Quae cum ita sint, a Nobis petiit venerabilis Frater Iosephus Stimpfle, Episcopus Augustanus Vindelicorum, ut idem templum ad Basilicae Minoris dignitatem attolleremus, summopere quidem confisus, ut quae adhuc in Christiani populi bonum ibidem sunt acta ampliori in dies cederent iisdem fidelibus utilitati. Huiusmodi igitur optatis et precibus libentissimo animo accedere cupientes, audita hoc super negotio Sacra Congregatione pro Cultu Divino, summa Nostra potestate sacram aedem quam diximus ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem evehimus, datis iuribus congruisque factis liturgicis concessionibus, iis tamen servatis quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris» servanda sunt, die sexto mensi iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo mensis decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 8, pp. 497-498
© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana