PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUOD EX ANTIQUITATE*
TEMPLUM CATHEDRALE LAUDENSE
AD GRADUM BASLLICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod ex antiquitate Laudensium urbs nomen habeat, per saeculorum decursum ad nostra usque tempora auctum, neminem latet, qui christianae religionis initia consideret eiusdemque urbis praecipuum Episcopum, divum Bassianum. Huius sancti viri corpus christiani eius dioecesis fideles pie semper venerati sunt atque sacram in eiusdem honorem dedicarunt aedem, mira arte aedificatam, quod simul templum est cathedrale simul in sanctum illum dioecesis Patronum pietatis fons atque centrum. Petenti ideo, suo suorumque sacerdotum fideliumque nomine venerabili Fratri Tarcisio Vincentio Benedetti, Episcopo Laudensi, ut eadem sacra aedes Basilicae Minoris titulo decoraretur, visum est Nobis accedendum esse, spe ductis optima ut vel maius deinde utilitatis pro Dei populo obtineri posset. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, hisce Litteris atque auctoritate Nostra apostolica, templum quod diximus titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 208-209
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana