Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

TAMETSI ROMANA*

TEMPLUM S. FRANCISCI XAVERII IN PAGO VICENNES SITUM,
IN DIOECESI EVANSVICENSI, HONORE ATQUE DIGNITATE
BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tametsi Romana haec atque apostolica Sedes, omnium Ecclesiarum mater sollicita, id semper praecipuum habuit habetque, ut videlicet sacra Christi religio propagetur, et fides catholica triumphos agat in animis, inque hominum pectoribus radices agat in adorandi Numinis gloriam, nihilo tamen minus glorias populorum proprias, quantum potest maxime, et probat, et conservat, et auget, si quas, quasi patrimonium a maioribus acceperint, praesertim si cum sanctissimae religionis nostrae memoriis connectantur aut ad eius vivacitatem quantumvis comerant. Quare, cum venerabilis Frater Paulus Leibold, Episcopus Evansvicensis, suo clerique populique nomine ab hac Petri Sede efllagitaverit ut S. Francisci Xaverii templum, quod populus lingua sua «Old Cathedral» appellare consuevit, hoc est «Antiquam cathedralem», quodque in pago Vicennes situm est, in dioecesis Evansvicensis finibus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos libenter quidem in eam sententiam discedimus, idque iure: nam templum illud tum est antiqua insigne religione, cum anno MDCCXLIX coeptum sit aedificari, tum multa ornamentorum, vestium, picturarum supellectile abundat, tum pietate incolarum atque peregrinorum fide floret. Accedit quod ab anno MDCCCCLXVI inter amplissima nationis monumenta est publice redactum. Quae cum ita sint, placet ea pro bare quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino factis a Nobis facultatibus decreverit, annumerari nempe templum S. Francisci Xaverii, cuius mentionem fecimus, Basilicis Minoribus cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die sexto iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

 


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 207

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana