PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
DIVINI MAGISTRI*
BEATO NICOLAO TAVELIĆ EIUSQUE SOCIIS MARTYRIBUS,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Divini magistri verba illa gravissima: «Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me» (Lc. 9, 23) non solum ea declarant quae suis Christus asseclis facienda praecipit, ut videlicet ad aeterna, terrenis posthabitis, inclinent bona assequenda, verum etiam innuunt iis saepius fortiora esse toleranda et ipsam quandoque suam abiciendam vitam. Verum enimvero, tum sancti Apostoli,virgis caesi, «ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati» (Act. 5, 41), tum, ex catholicae Ecclesiae annalium fide, quam plurimi per saeculorum decursum numero percensentur, qui, ab evangelii hostibus vexati, fidei nostrae sanctitatem obtestari non dubitaverunt seque in mortem acerbissimam, Christi confitendi causa, invicti athletae obtulerunt. Praeclarum id genus constantiae testimonium quattuor quoque religiosi viri dederunt, quorum laude in primis religiosa gaudet Franciscalium familia universaque simul Ecclesia. Hi sunt: Nicolaus Tavelić, Sibenici ex nobili familia Croatica ortus; Deodatus de Ruticinio, in Aquitania; Petrus de Narbona, in Gallia; Stephanus de Cuneo, in Italia, Ordinis Fratrum Minorum sacerdotes, quorum admirandae admodum animi virtutes atque in tolerandis mortis suppliciis fortitudo et constantia. Ad sancti enim Francisci, eorum patris et legiferi, praeceptionem et exemplum, christianorum fideliutn utilitati fovendae operam dederunt, ethnicisque praeterea traducendis ad christianam religionem christianumque cultum, quod praesertim Mahumedanas gentes spectaret. Quapropter, qui mente consideret quam grave sit opus et laboriosum Christi legem inter gentes evangelica nondum luce collustratas promulgare, facile is intelleget quae quantaque in huiusmodi in Palaestinae finibus exercendo munere istis sanctis viris «quorum revera mundus non erat dignus» (Hebr. 11, 35) fuerint sustinenda incommoda, ad sanguinis usque vitaeque effusionem. Perhibentur autem illi, anno millesimo tercentesimo octogesimo quarto Hierosolymam urbem, alli allis locis profecti, petiisse, magna in eas Palaestinae regiones ducti pietate quas hominum ipse Redemptor peragravit. Haud sine superno ideo consilio factum est ut simul ibidem iungerentur viri Dei, ut eas gentes ad Christi doctrinam adducerent, sancti profecto conditoris sui rationem secuti, qui vitae potius probitate morumque sanctitate homines movit, quam doctrina et verbis docuit. Fuisse eos summae pietatis viros vitamque ad omnem virtutis disciplinam exegisse dilucida et gravis testatur narratio, a quodam ex arata eorum martyrii spectatore et teste; feruntur praeterea sui Ordinis legibus et institutis omnino dediti, cum moderatoribus quam propensissima coniuncti voluntate ab iisque permagni aestimati.
Eorum tamen singularis in Deum fides atque animi constantia ea tempestate praeluxerunt, qua Christum manifesto profiteri sibi constituerunt eiusque palam proponere et interpretari evangelium, ubi veritatis thesauri continentur rationesque viaeque, quibus fieri valent homines salutis aeternae compotes. Qua ducti voluntate, infidelium scilicet utilitati serviendi, diuque cum prudentibus et sapientibus viris antea collatis consiliis, ne quid patrarent quod veritatem debitamve cuique caritatem laederent, maximum Mahumedanorum adierunt templum ab Homar appellatum, aedes deinde magistratus illius, vulgo Cadi', qui religiosum principatum in civitate obtinebat, susceptum propositum ad exitum perducturi. Dies erat undecimus mensis novembris, anno millesimo tercentesimo nonagesimo primo, quo festum agitabatur populari lingua «Qurban Bayram» nuncupatum, maxima vulgi frequentia. Magistratus domum ingressi, quem plurimi ex eius consiliariis circumstabant, haud minus libere quam audacter sermonem instituerunt de superna ac salutifera Christi doctrina, ei omnino anteponenda quam Mahumedus induxit. Franciscales sodales optima in dicendo spes confumabat fore ut audientes, luce divinitus immissa, unius Dei cultui eiusque Filii hominum Redemptoris se tandem addicerent, incensusque simul quidam movebat ardor supplicium mortis pro veritate christianae fidei subeundi. Nec huiusmodi exspectatione diu destituti smit, siquidem haud libenter astantes eorum criminationes acceperunt, quin magnam in obtrectationibus audiendis molestiam sustinuerunt; ingentesque quas iamdudumiras in pectore volvebant in evangelii praecones repente effuderunt. Religiosus in primis Mahumedanorum iudex, causa illico in iudicium deducta, Dei viros alloquitur ut, iis retractatis quae de Mahumedi lege impudenter dixissent, e seditiosa Christianorum secta in vicem, morte proposita, recederent. Responderunt autem religiosi viri propterea se evangelicam legem ardentibus apertisque protulisse verbis ut unam cunctis aeternae salutis assequendae viam ostenderent, seque ad eiusdem fidei sanctitatem vita ipsa et sanguine confumandam esse paratos.
Ea re effectum est ut omnia circum plebis tumultu vehementius streperent, ac iudex, consiliariis in sententiam adhibitis, eos capite damnaret. Irrumpunt continuo astantes viri vimque in eos effrenate faciunt, proculcant pedibus, contundunt, dilaniant. Humi postquam diu iacuerunt, in carcerem tandem inclusi vinculisque astricti, fustibus iterum iterumque concisi ac flagellis lacerati. Tres ibi egerunt dies, nec cibo recreati nec potu. In civile deinde iudicium acti, ut in publico tamquam de malefactis responderent, denuo Christum Dei Filium confessi sunt, magnis populo strepente clamoribus capitisque poenam denuo persequente. Qua prolata sententia, acerbius turbae ira immanique odio inflammatae eos ensibus petunt, obtruncant, in ardentes rogum proiciunt, dispergunt, ne eorum forte cineres servarent christiani fideles et colerent. Atrocissimum id facinus, die quarto decimo mensis novembris confectum est, anno millesimo tercentesimo nonagesimo primo.
Tanta tamen virtus totque religionis causa tolerata supplicia e memoria non exciderunt. Quin immo e Palaestinae finibus in Europae etiam regiones martyrii fama diffusa est magisque in annos crebuit, postquam de miro eorum obitu missa ad Summum Pontificem expositio est, fide admodum digna. In Franciscalis praesertim Ordinis regestis ut invicti Christi martyres recensiti sunt atque a Sodalibus indesinenter exculti. De cultu autem Nicolao Tavelić habito maiora quam de ceteris sociis ad nos usque pervenerunt monumenta. Cumque ex Urbani VIII Ponte Max. peculiari decreto, die quinto mensis iulii, anno millesimo sexcentesimo tricesimo quarto dato, iis tantummodo tribuendus honor permitteretur, qui ab apostolica Sede fuissent beati vel sancti renuntiati, idemque Urbanianum decretum beatos illos et sanctos exciperet qui publice centum saltem annos in honorem habiti essent, anno millesimo octingentesimo octogesimo primo, Antonius Iosephus Fosco, Episcopus Sibenicensis, peritorum virorum coetumconstituit, ut religiose investigarent an Nicolaum Tavelić eiusmodi spectaret exceptio. Qui viri, omnibus considerate exploratis, sua sententia confirmaverunt nunquam in beatum Nicolaum cultum publicum cessasse. Hanc autem sententiam, a Sacra Rituum Congregatione approbatam, Leo XIII Ponte Max. auctoritate sua ratam habuit, die sexto mensia iulii, anno millesimo octingentesimo octogesimo nono. Dein, die decimoseptimo mensis maii, anno millesimo octingentesimo nonagesimo, ab Apostolica Sede indultum est ut festum beati Nicolai intra Sibenicensis dioecesis fines celebraretur, idque variis etiam religiosis provinciis universoque Ordinis Fratrum Minorum concessum est. Die vero decimo mensis martii, anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo, Pius XI Pont. Max. permisit ut eiusdem beati sollemnia totius Iugoslaviae dioeceses agerent. Quae cum ita essent eiusque cultus haud pauca deinde coepisset incrementa nonnullaeque praeterea dicerentur, eodem deprecante, a Deo patratae sanationes, cuncti dicionis Iugoslaviae Episcopi a Pio XII Romano Pontifice postulaverunt, ut beatum Nicolaum in sanctorum numerum aequipollenti quam appellant canonizatione suprema et apostolica qua polleret potestate referret. Id autem ut perficeretur Sacra Rituum Congregatio, collectis per sectionem historicam undique documentis et monumentis iisque ad criticae scientiae normas perpensis, positionem paravit de martyrio beati Nicolai Tavelić, qua ad historiae fidem probatum est martyrium non solum eiusdem beati Nicolai, verum etiam Sociorum eius, nempe Deodati de Ruticinio, Petri de Narbona et Stephani de Cuneo. Quibus actis, in eiusdem Sacrae Congregationis ordinario coetu, die vicesimo tertio mensia aprilis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, ad Vaticanas Aedes habito, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales eidem Sacrae Congregationi praepositi, post auditum venerabilem Fratrem Nostrum Paulum S. R. E. Cardinalem Giobbe, Causae Ponentem, atque eiusdem Congregationis Praelatos Officiales, omnibus mature perpensis votum singuli emiserunt: constare scilicet de martyrio deque causa martyrii beati Nicolai Tavelié eiusque trium Sociorum. Quod quidem Ioannes XXIII, fel. rec. Decessor Noster, ratum habuit et confirmavit, die nono mensis maii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio. Cum vero ex historicis monumentis satis constaret non solum de martyrio trium quoque beati Nicolai sociorum, verum etiam de antiquo eisdem tributo cultu; cumque idem cultus ab Apostolica Sede nondum esset confirmatus, venerabilis Frater Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, una cum Constantino Koser, Ordinis Fratrum Minorum Vicario Generali, atque Basilio Maria Heiser, Ordinis Fratrum Minorum Conventualium Ministro Generali, Nos enixe est adprecatus, ut illum cultum erga martyres Deodatum, Petrum et Stephanum ratum haberemus et confirmaremus. Quibus precibus accedentes, hoc super negotio decretum edi statuimus, die duodecimo mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, simulque iussimus ut publici iuris fieret decretum Decessoris Nostri de martyrio beati Nicolai Tavelić eiusque trium Sociorum. Postquam tandem, die vicesimo mensis ianuarii, hoc anno, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Causis Sanctorum praepositi, in plenario coetu congregati, suam de canonizatione beatorum Nicolai Tavelić eiusque Sociorum sententiam protulerunt, de eaque certiores Nos per litteras fecit venerabilis Fratres Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Bertoli, eiusdem Sacrae Congregationis Praefectus, quod iidem Sacri Cardinales statuissent auctoritate Nostra confirmavimus atque faciendum esse decrevimus. Huiusmodi autem caerimoniis hodie, Deo iuvante, ipsi praefuimus, summa Nostra christianique populi laetitia. In Petriano enim templo, undique gentium maximeque ex Iugoslavia fidelium coetibus confluentibus, plurimisque astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque Romanae Curiae catholicaeque Ecclesiae Antistitibus, precibus concedendum esse censuimus venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, petentis ut beatum Nicolaum Tavelić, eiusque Socios, sanctos renuntiaremus. Postquam igitur idem Purpuratus Pater paucis de illorum vita, coeptis, martyrio dixit, Nosque ut omnipotentis Dei auxilium lumenque impetrarent, sanctos Caelites in vota vocavimus, tanquam supremus Ecclesiae Magister haec pronunciavimus:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepim implorata, beatos Nicolaum Tavelić, Deodatum de Ruticinio, Stephanum de Cuneo, Petrum de Narbona, fratres Ordinis Minorum, Sanctos esse decernimus et definimus.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quibus verbis prolatis, rogatu eiusdem S. R. E. Cardinalis decrevimus ut modo sancti renuntiati sanctorum catalogo ascriberentur utque Litterae Decretales de more conficerentur. Post grates denique omnipotenti Deo una cum astantibus actas, de eorum miris virtutibus et operibus sermonem habuimus, eorumque patrocinium primi invocavimus, augustiore ritu divinum sacrificium ad aram templi maximam facientes.
Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, quae supra acta memoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus habenda sit fides, quae his haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontmcatus Nostri octavo.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.
Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego ALBERTUS tit. S. Pudentianae Presbyter Cardinalis DI IORIO.
Ego FRANCISCUS tit. Ss. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.
Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA.
Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.
Ego ALOISIUS tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter CardinalisŠEPER.
Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT .
Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
Ego IOSEPHUS tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.
Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.
Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.
Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL' ACQUA.
Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego MICHAËL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.
Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego BENNO S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.
Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.
Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.
Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.
Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.
Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.
Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI RCCA A CORNELIANO.
Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius |
PAULUS Card. BERTOLI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 5, pp. 346-353
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana