Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM VENERABILIS*

BEATA VIRGO MARIA SUB TITULO
«NOSSA SENHORA DA CONCEIÇÃO DA PRAIA» PRINCIPALIS PATRONA
CONSTITUITUR DIOECESIUM PROVINCIAE ECCLESIASTICAE VULGO DE BAHÍA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum venerabilis Prater Alvarus Brandao Vilela, Archiepiscopus Sancti Salvatoris in Brasilia, sua ipsius suorumque presbyterorum ac fidelium vota significaverit, simulque ceterarum dioecesium omnium provinciae ecclesiasticae de Bahía, ut Beatam Virginem Mariam, vulgo appellatam Nossa Senhora da Conceição da Praia, principalem Patronam eiusdem provinciae declararemus, libenti Nos animo id genus precibus concedendum esse censuimus. Fore enim maximopere confidimus ut, quem ad modum christianae illae gentes almam Dei Genetricem magna religione animorumque utilitate prosecuti sunt, eandem in posterum quoque tempus vel sanctiore animo ac propensione colant. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu divino, apostolica Nostra potestate harumque Litterarum vi ac perpetuam in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo vulgo «Nossa Senhora da Conceição da Praia» praecipuam apud Deum Patronam totius Civitatis de Bahia in Brasilia declaramus ac firmamus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis quae praecipui S. Ecclesiarum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, decernentes praesentes hasce Litteras firmas, validas esse atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris; die quarto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 279

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana