Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SOLLEMNE SEMPER*

S. THOMAS APOSTOLUS «INDIAE APOSTOLI» TITULO DECORATUR
CUIUS FESTUM DATUR GRADU SOLLEMNITATIS CELEBRARI IN EA DICIONE.

 

Ad perpetuum rei memoriam. — Sollemne semper fuit huic apostolicae Sedi, quae «praesidet caritati» (Ignat. Mart. Ad Romanos, prol.), venerabilibus Fratribus Episcopis, Apostolis Ecclesiarum (cf. 2 Cor. 8, 23), munera sua praestare, si modo intellexerit ex ea re aut bona, aut commoda, aut utilitates christianae societati quoque modo manare posse; idque magis, si sanctorum apostolorum decus et honor agatur, utpote qui ab ipso Christo mundum universum peragrare iussi fuerint, Evangelii proferendi causa.

Quam ob rem, cum venerabilis Frater Noster Valerianus S. R. E. Cardinalis Gracias, Archiepiscopus Bombayensis, Coetus Episcoporum Praeses, proprio nomine totiusque cleri ac populi christiani Indicae Nationis ab hac apostolica Sede expostulavisset ut S. Thomas, unus e Duodecim, qui ad communem ac perantiquam opinionem in eas terras Evangelium invexit ibique facto martyrio periit, titulo decoraretur «Indiae apostoli» seu ut cultus, iam pridem tanto apostolo tributus, sollemniter sanciretur, occasione potissimum saeculi XIX abeius martyrio, Nos, volentes eidem venerabili Fratri Nostro, Coetui Episcoporum, clero atque populo tam nobilis nationis concedere, simulque christianae rei consulere, bene fieri censuimus, si ea quae Sacra Congregatio pro Cultu divine statuerit rata habentes auctoritate Nostra confirmaremus.

Placet ergo S. Thomam titulo «Indiae apostoli» in calendario Indorum proprio inscribi, cuius diem festum gradu sollemnitatis celebrari.

Contrariis nihil obstantibus.

Haec autem quae per has Litteras statuimus, sive nunc sive in posterum servari volumus, itemque effectus suos habere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 473-474

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana