Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CATHOLICA ECCLESIA*

TEMPLUM S. TERESIAE, IN FINIBUS VICARIATUS APOSTOLICI HELIOPOLIS
IN AEGYPTO, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Catholica Ecclesia sanctorum cultura eorumque honorem apud homines reddendum quasi viam ac rationem semper habuit, quibus summo Dei Numini plus laudis atque honoris praestaretur. Ecclesia enim cum sanctos laude, gloria, amplitudine accumulat, non solum in eis virtutes celebrat, sed praecipue divinae gratiae et benevolentiae fructus, quae est sanctitatis cuiuslibet causa, fons, origo. Qua re, cum venerabilis Fratris Amand Hubert rogatu,Vicarii apostolici Heliopolis in Aegypto, eiusque dui et populi, Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim potestatibus benigne concesserit ut templum S. Teresiae a Iesu Infante in eiusdem Vicariatus finibus, in Basilicarum Minorum ordinem eveheretur, factis nempe iuribus atque liturgicis concessionibus quae ad huiusmodi templa competunt, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilieae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt, Nos haec omnia probantes, libenter petitis concedimus: agitur enim de templo omnibus numeris venerabili, in quo ignis divinae pietatis alitur et gloria Dei per Sanctae Teresiae religionem quaeritur. Contrariis minime obstantibus. Quae autem per has Litteras mandavimus sive nunc sive in posterum firma et valida esse statuimus, suosque effectus obtinere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iulii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 546

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana