PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANTO SEMPER*
S. FRANCISCUS A CAMPORUBEO PATRONUS PRINCIPALIS PROVINCIAE GENUENSIS ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM NOMINATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quanto semper usui pietas fuerit ad alendam fidem et virtutem populi christiani, res est in medio posita, modo breviter consideretur. Sancti enim, cum sint divinae gratiae fructus laetissimi, et amici Dei (cf. Io. 15, 15), non solum Christi fideles in petitione gratiarum plurimum adiuvare possunt, quibus sum ac terrestre hoc iter tutius fiat, verum etiam iis exemplo virtutunt insigni esse possunt, quas ad beati Pauli apostoli exhortationem (cf. Phil. 3, 17), presso vestigio, imitentur. Quandoquidem ergo dilectus Filius Rosarius Franciscus Pasquale, Procurator Generalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, datis litteris ab hac apostolica Sede petiit, ut electio et approbatio, a Ministro provinciali eiusdem Ordinis suo suorumque Fratrum nomine rite facta, qua S. Franciscus a Camporubeo, olim ex eodem Ordine Sodalis in totaque provincia summe cultus, patronus principalis provinciae religiosae Genuensis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum designatus est ad normam instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» confirmaretur, Nos re attente reputata actis quea S. Congregatione pro Cultu Divino probatis, aequo animi expostulationibus concedimus. Placet ergo S. Franciscum a Camporubeo, S. Barnabae loco, patronum principalem provinciae religiosae Genuensis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum renuntiari, cuius festum in tota provincia gradu «festi» celebrari, in templo vero B. M. V. Immaculatae, ubi sacrum eius corpus in Christi pace quiescit, gradu sollemnitatis. Spero autem non ex incerto concipimus, fore ut per hanc rem sive fides et religio, sive stadium erga summum Dei numen, tum populitum maxime Fratrum religiosorum, crescant, augescant, adolescent. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, haec quae iussimus, nunc et inposterum diligentissime serventur, suosque effectus habeant.
Datum ex Arce Gandulfi, grope Romam, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iulii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 547
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana