Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SI FUIT*

TEMPLUM DEI GENETRICIS TITULO «MISERICORDIARUM»,
IN DIOECESI S. ROSAE DE OSOS,
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Si fuit umquam titulus, seu appellatio, quo populus christianus maiore opportunitate Mariam invocaverit, Matrem Christi amabilissimamque cunctorum fidelium parentem, fuit haec profecto quae per hand inane «Matris misericordiarum» vocabulum exprimitur. Nam sacra Christi plebs, quamquam est ab adorando Dei Filio redempta atque gratia munita, in hoc tamen terrestri itinere ad beatam illam et immortalem patriam tam multiplicibus periculis saepitur, tam turbidis rebus premitur, tanto malorum gurgite ab ripitur, ut matre facile carere non possit, quae misericordia affluat, ad quam confugiat, cui fidat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Ioachimus Garcia Ordonez, Episcopus Sanctae Rosae de Osos, suo suique cleri atque populi nomine, id petierit ut templum B. M. V. titulo «Misericordiarum», in eadem dioecesi situm, Basilicae Minoris honore atque dignitate decoraretur, Nos, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino censuerit, rati posse privilegium hoc fidem atque religionem christiani populi augere, quam aequissimo animopetita concedimus. Est enim sacra illa cedes nobilis forma, ampla, aeria, decora, in qua, praesertim, pietas erga Deum eiusque Matrem alitur quasi ignis, ingenti studio doctrine sancta traditur. Placet ergo templum hoc titulo Basilicae Minoris insigniri, cum iuribus et liturgicis concessionibus, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis iunii factum anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis minime obstantibus. Ceterum volumus ut quae per has Litteras iussimus sive nunc sive in posterum serventur, suosque effectus habeant.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romani, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iulii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 548

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana