Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUAMVIS LIBANUS*

Beato Sarbelio Makhlouf, sacerdoti ex Ordine Libanensi Maronitarum, honores

Sanctorum decernuntur

.

 

Quamvis Libanus, tot tantisque Sacrarum Litterarum locis celebratus, et floruerit semper et floreat fidelium suorum virtute, maxime Monachorum, nullus tamen eorum, quotquot per christiana saecula vixissent, fuerat antehac sollemni iudicio ab Apostolica Sede sanctorum confessorum honore insignitus, in horumque album relatus. Factum est divina providentia ut haec laus, hic honor, haec beatissima sors Sarbelio Makhlouf primo contingeret, cuius egregia virtus sublimibus excelsior cedris, quibus felicissima terra illa abundat, est indolis, ingenii, pietatis populi Libanensis imago et fructus ; atque idcirco bene eum verba illa Bibliorum sacrorum addecent: «Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron» (Is. 35, 2). Quem sane ut clarius Christi fideles cognoscant, cognitum admirentur, sequantur praeeuntem, maxime qui, quasi cognationis necessitudine ob communem patriam eidem coniunguntur, placet Nobis eius vitae paucis exponere casus, ut, eius laudibus in bono lumine collocatis, simul ostendamus quanto usui ardua eius virtus huius aetatis hominibus esse possit. Beatissimus hic est die octavo mensis Maii, anno 1828, exortus, idemque parentibus egregia pietate imbutis, in pago cui nomen populari lingua Béqá Kafra, qui est in iugo montium Libanensium situs. Patri nomen erat Antonio Zar our Makhlouf, mater Birgitta Ach-Chidiaq vocabatur; nato puerulo, qui fuit quintus de filiis, nomen inditum est Iosephus, quod eorum sermone dicitur Joussef.

Ad eius familiam quod attinet, tenuis quidem fuit, sed integri nominis ac famae. Nam pater, quamvis humili fortuna esset, nec aliud quam agellum possideret, fidei laude fuit insignis; de matre vero dicere sufficiat eam cotidie ieiunare consuevisse, votumque carnis numquam manducandae per reliquum vitae tempus suscepisse; ae certo servavisset, nisi nodosum vinculum confessarius Dei nomine rupisset. Cui praeterea religioni erat sacrum Rosarium quoquo die recitare, ac potissimum filios ad catholicae fidei placita per se ipsam educare. Adulescente ergo puero, omnia circum simplicitatem, virtutem, probitatem spirabant, cum, heu pater eius moritur, qui exercitui Ottomano addictus, transferendae materiae bellicae operam dabat. Ex eo autem Tanios, eius avunculus, fuit familiae tutor, cum Iosephus tertium decimum ageret annum.

Qui interea, ut loci ac temporis ferebat consuetudo, una cum aequalibus in puerorum dudum itabat prope Ecclesiam, a qua pendebat, atque legere, scribere, preces dare, sacro bene interesse, rebusque divinis deservire doctus est. His tamen sitiens animus non contentus, speluncam petebat haud longe a pago, ubi in solitudine et pace Deum precaretur. Cumque duos haberet avúnculos, qui, monachorum Libanensium Maronitarum institutum amplexi, summa fide vitam illam vivebant, urgente gratia, ei paulatim ea mens incessit, ut eorum vestigia premens monachus fieret. Eos ergo in eremo S. Antonii, qui aberat a Béqá Kafra quinque chilometra, frequenter convenire, et in ea vita se exercere, et a Beatissima Virgine Maria in beneficii loco petere ut sibi fieri monachum daretur. Nimirum quo magis gliscebat in eo vitae religiosae studium, eo magis humanarum rerum amor remittebat; atque paulatim deferventibus ac fere tacentibus huius vitaedesideriis, curas suas omnes in uno Deo collocabat, Tanio, avúnculo suo atque tutore, moleste ferente, qui futuri sollicitus, malebat eum socium sibi esse laboris, quam institutum vitae monachorum capere. Neque tamen haec et alia pium iuvenem ab incepto amoverunt ; quin, cum animadvertisset quandam ingenuam puellam, prope domum habitantem, iam eum amare coepisse, cui suo tempore et nuberet, Iosephus, ne eo vinculo impediretur quominus Deo devoveretur, quodam die, anno 1851, ne matre quidem consilii conscia, primo mane domo decedens, ad coenobium Dominae Nostrae de Mayfouq, ex Ordine Libanensi Maronitarum, se contulit, quo receptus post discrimina mille, primum noviciatus annum egit atque complevit, annos natus tres et viginti. Qua etiam occasione nomen Sarbelium sibi delegit, in Martyris honorem, quem summa religione venerabatur. Propinqui autem et necessarii, ut ad eos revertamur, in cassum iuvenem quaesierunt, donec avunculi eremitae de re docuerunt; ac tum patruo in iras exardescente, mater, quamvis fletus cieret, tamen pro sua pietate gratias Deo reddidit, qui dignatus fuerat eius filium sibi deligere in perpetuum.

Ceterum Iosephi mens tam firma, ut nulla tempestas immotam illam rupem vinceret. Priore vero anno sui noviciatus acto, egregius iuvenis missus est in monasterium Sancti Maronis Annayense, ubi alterum probationis annum transigeret. Ad hunc locum quod pertinet, non est praetereundum huius domus, in qua Sarbelius et aetatem egit et post mortem humatus est, auspicalem lapidem eodem ipso anno fuisse positum, quo beatus natus est, id est 1828. Ceterum Sarbelius altero consumpta anno, in eodem coenobio vota sollemnia nuncupavit de oboedientia, castitate, paupertate servanda, anno 1853; atque tum, cum esset quinque et viginti annorum, monasticam etiam vestem induit.

Cum autem religionem illam professus esset, missus est a suis moderatoribus in monasterium Sancti Cypriani Kfifanense, in quo eo tempore scholae universi Ordinis Libanensis Maronitarum patebant; ibique ductu Servi Dei Nehmètallah Kassab El-Hardini, cuius iam coepta Causa beatificationis, studiorum curriculum confecit: litterarum humanarum nempe, atque philosophiae ac sacrae theologiae, magna semper cum laude. Post autem haec, die tertio et vicesimo mensis Iulii, anno 1859, est sacerdotio initiatus, in urbe Bkerké, in qua Maronitarum Patriarcha sedem habebat, tandem voti compos; atque statim iussus est in monasterium Sancti Maronis Annayense proficisci, ubi per longa, sedecim annorum spatia communem monachorum vitam vixit, antequam, ut erat in optatis, eremiticum institutum caperet. Quod sane cum anno 1875 impetravisset, recessum eiusdem monasterii Sancti Maronis petiit, ibique reliquum vitae tempus omne vixit. Ceterum, ut rectissime aetatem egerat, ita vitae tempora, post annos viginti tres, sanctissime complevit, die quarto et vicesimo mensis Decembris, anno 1898, quo ad quietum caeli portum serena navigatione pervenit. Corpus eius intra monasterii saepta conditum, incorruptum mansit atque sudore manavit ad annum usque 1965, quo Beatus declaratus est. Iamvero, si nunc ad eius virtutes animum, etsi breviter, attendamus, facile reperiemus gratiam Dei in illo non fuisse vacuam (cfr. 1 Cor. 15, 10).

Qui profecto cum domi, in pagulo suo, pius, integer, simplex, ingenuus fuit, tum in coenobio omnimoda oboedientia nituit, quasi arbitrio suo careret; eo, ut non solum, ut aequum, moderatoribus suis morem gereret, sed etiam cuivis Fratrum sodalium, in quibus Christum videbat, quos et venerabatur. Ac certo statui potest numquam eum, qua erat humilitate, aut aliquid aegre tulisse ab iis, aut alicuius dicta facta vel minime carpsisse. Eius castitas, ut ad illam transeamus, tam sancta fuit, ut sive in domo, sive in coenobio, sive in recessu, sive ubique locorum erat, in omnes colluceret. Paupertas tandem tam aspera, ut abstinentissimos quosque Ecclesiae sanctos coaequaret, utpote qui victu, veste, tecto uteretur tenuissimo, pauperrimus inter pauperes. Ceterum, non dubitabat quin ditissimus esset, si rebus omnibus abdicatis, in uno Deo acquiesceret. Virtutes has principes, quasi ancillae, omnes illae sequebantur quae sunt monachorum propriae. Atque primum pietas, quae pectus imbuebat ardens, atque illum adducebat ut per horas genu nexus Deum in SS. Sacramento latentem adoraret, Christi praecepto parens monentis: « Oportet semper orare» (Luc. 18, 1); deinde ieiunia, corporis afflictationes, ac voluntarii cruciatus, quibus vetere homine paulatim in servitutem redacto (cfr. 1 Cor. 9, 27), novum tabernaculum Deo dignum alacer aedificabat. Proximum, id est ceteros homines, et amabat et cultu quodam reverebatur ad unum omnes ; silentii erat diligentissimus; Mariam, Christi Matrem, ceu alteram parentem summa dilectione prosequebatur, eius vestigia virtutum premens. Patiens praeterea laborum, semper improbiores ac molestiores inibat, id sibi praestituens ut virtutibus illis se exerceret, quae et humanitatem et religionem in se ipso perficerent.

Qui ergo vitam sanctissimi huius viri in universum consideraverit, facile intelleget illum eo semper spectasse ut Evangelium impleret quam rectissime; ac quasi Deo ebrius usquequaque «solus cum Solo» esset, quae monachis illis absoluta vitae perfectio erat. Non ergo admirationem movebit si tanta eius sanctitatis opinio longe lateque manaverit, ac prodigia eius intercessione a Deo fieri dicerentur; quorum profecto rerum ratione habita, die altera mensis Aprilis, anno 1954, Causa beatificationis coepta est, quo die Pius XII Pontifex Maximus, Commissionem introductionis Causae manu propria signavit, post nempe Processum Ordinarium institutum et absolutum, ab anno 1926 ad annum 1928, Pio XI Pontifice. Inita autem beatificationis Causa, Processus Apostolici sunt instructi de virtutibus atque de miraculis in specie venerabilis Servi Dei, de quorum validitate die vicesimo mensis Iunii, anno 1958, definitum est; decretum vero de virtutibus heroice exercitis ab eodem viro est die sexto decimo mensis Februarii factum, anno 1965.

Ad miracula quod attinet, quae Deus benigne interprete Sarbelio Makhlouf operatus est, plura quidem allata sunt ; quorum sane duo considerata sunt beatificationis obtinendae gratia. Sunt autem quae sequuntur. Alterum Mariae Abel Kamari contigit, Religiosae Sorori Libanensi. Quae, diro ulcere stomachi iam quattuordecim annos tacta, acerbissimisque adflicta doloribus, iam invocato beato Dei famulo, est mire in pristinum restituta. Simile feliciter evenit Alexandro Oubeïd, Libanensi fabro, qui amissam oculi aciem ob acceptum ictum, post annos tredecim iterum recepit, nomine Servi Dei cum pietate invocato. Haec vero prodigia probata sunt ad finem intentum die tertio et vicesimo Novembris, anno 1965; ac per decretum, quod tunc de tuto dicebatur, die nempe secundo mensis Novembris eodem anno factum, statutum est bene posse Sarbelium Makhlouf Beatorum honore insigniri. Hoc autem factum est die quinto mensis Decembris, eodem anno 1965, in S. Petri Vaticana Basilica, tum scilicet cum Sacrosancto Concilio Vaticano II est maxima caerimonia finis impositus. Post sollemnem autem beatificationem cultus novensilis Beati ceu flamma auctus est, et alia miracula facta. Visum est ergo Causam resumi posse ad eius canonizationem consequendam opusque inceptum perficiendum.

Quod et actum est, die quinto et vicesimo mensis Iulii, anno 1972. Unicum ergo allatum miraculum fuit studiosius consideratum, quo scilicet Maria Assaf Aouad, mulier septem et quinquaginta annorum, Libanensis, sanata est. Haec enim, cum anno 1966 cancro laboraret epidermoidi indifferentiato, ut medici dicunt, amygdali dextri, malignae naturae, iam nihil erat quod aegrotam a morte prohibere posset. Accedebant diri cruciatus ac vitia in respiratione ac gluttitione. Et nihilominus omnia illico ceu fumus diffiuxerunt, ubi Sarbelii auxilium petitum est; cuius ope aegra mulier a Deo ita restaurata est, ac si nullum omnino malum habuisset. Ceterum, etiam nunc ea bene habet. Hoc uno signo rite expenso, ac Processu ad exitum adducto, Nosmet Ipsi, die tertio mensis Octobris, anno 1975, miraculum probavimus, ac die quarto et vicesimo mensis Maii, anno 1976, in publico Consistorio statuimus ut beatus Sarbelius Makhlouf Sanctorum diademate decoraretur. Postea vero fuit etiam dies certus dictus, qui fuit nonus mensis Octobris hoc anno, id est hodie. Mane ergo, in Petriano templo praesentibus plurimis tum Patribus Cardinalibus, tum Episcopis, tum fidelibus et Monachis ex Ordine Libanensi Maronitarum, optatam beati Sarbelii Makhlouf Canonizationem egimus, iis pronuntiatis verbis plenis maiestatis:

« Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exarationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio Beatum Sarbelium Makhlouf Sacerdotem Monachum Ordinis Libanensis Maronitarum sanctum esse decernimus, et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen».

Quod si nunc quaeratur qui sit eius vitae usus huic nostrae hominum societati, prima quidem facie videtur Sarbelio Makhlouf, utpote, qui monachus fuerit et eremita, nullam posse aut rationem aut necessitudinem esse cum huius aetatis hominibus. Sed qui non modo eius vitam consideraverit, sed quomodo aut cur talem egerit, is profecto intelleget Sanctum hunc amabilem posse multa nos docere, multisque bonis cumulare. Esto ! Fuerit eius virtus omnino singularis et ardua. Neque tamen id impediit quin inde ab eius exitu plura hominum milia, christiani non christiani, maxime diebus dominicis ac festis, eius sepulcrum frequentarent. Undique gentium missae litterae eius favorem et intercessionem imploraverunt, qui nimirum, id est Libani Sanctus, ut ipsi dicunt, communis omnium amicus factus est : iuvenum videlicet, adultorum, familiarum.

Quae res si in admirationem rapit, multorum fidelium conversiones, qui se ad meliorem frugem receperunt, iam summe afficiunt. Nam qui longum tempus ab Ecclesiae sacramentis, maxime a Paenitentiae et Eucharistiae, abstinebant, en post visitatum eius tumulum, ad Deum reversi sunt, atque eo vitae instituto, quod christianos addecet. Ex his autem hoc unum emergit : beatissimum Sarbelium Makhlouf, tametsi vitam solitariam egit, bene generi nostro, id est societati huius saeculi vicesimi, utili atque imitabili esse posse exemplo, qui ita vivendo perpetua quadam felicitate usus sit. Quod melius animadvertas, si consideres eum, nullo scripto relicto aut litteris, ut semper silentio vixerat, ita silentio solummodo praedicasse ac praedicare. Neque hominibus nostrae aetatis, ut taedis ardentibus agitatis atque idcirco quietem sitientibus, posse aliter quam per silentium consuli. Norma igitur atque lex : «esse solum cum Solo», id est cum Deo, ut beatum Sarbelium Makhlouf gaudio inundavit, ita nos, si cum fide iungatur, potest gaudio complere.

Quorum numquis est qui felicitatem non cupiat, cum sint homines ad felicitatem nati? At prima et summa felicitas Deus est, sine quo gaudia omnia contaminata, quasi scelere aut fiagitio. Cuius rei nobis testimonio ac documento sunt sancti Sarbelii vita et incredibilis beatitas: nobis, inquimus, qui ad felicitatem inclinatis, haurire malumus e «cisternis dissipatis» (Ier. 2, 13). Beatissimi Servi Dei vita, praeterea, eos vocando qui a Deo abscessere, eosque confirmando qui valedicere saeculi huius voluptatibus haesitant, aperte docet simul bonorum terrestrium inanitatem, simul vim amoris ac spei christianae singularem. Qua re eius momentum in hac humana societate est verum ac magnum. Nam liber illius animus alios ad interiorem libertatem movet, amore sui scilicet atque cupiditatibus vacuos et expeditos. Ille insuper, omnibus, sed maxime iuvenibus, planum fecit quo modo unusquisque possit Dei amorem rependere amore, quocum est gaudium verum, animi constantia, vera libertas. In his autem putamus rerum summam constare eorum omnium, quae Sarbelius Makhlouf fecit, egit, docuit. Ceterum has Litteras Nostras sive nunc sive in posterum efficaces esse decernimus, ut suos effectus habeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus Nostri quintodecimo.

 

 

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus


*A.A.S., vol. LXII (1978), n. 4, pp. 224-230

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana