Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

APOSTOLORUM CATECHISMI*

VENERABILI DEI FAMULO MICHAËLI FEBRES CORDERO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Apostolorum catechismi » nomini, quo, S. Pius Papa X, Decessor Noster, Fratres Scholarum Christianarum appellavit, fidem et auctoritatem adiungit sollemnissima beatificati unius ex his ipsis catechismi praeconibus. Est autem is Michaël Febres Cordero, cuius industria, et labor, et perseverantia in docendo atque tradendo catechismo, documento sunt certissimo ac fideli non solum inesse Ecclesiae munus educandi homines, sed eam semper ad eos recte formandos, potissimum iuvenes, vere incubuisse. Venerabilis Dei servus Franciscus Febres Cordero, ut paucis eius casus attingamus, est Conchae, in Aequatoria, honestissimo loco natus, die septimo Novembris, anno MDCCCLIV. Cui, iam inde a nativitate, tam acerba et adversa, sic Deo disponente, fortuna fuit, ut usque ad quintum aetatis annum, artuum vitio, ambulando satis non fuerit. Vel acriores animi cruciatus fuerunt. Nam, cum puer ad amplectendum institutum Fratrum Scholarum Christianarum inclinaret, quorum ludos frequentabat, vehementer obstitere parentes, maxime pater, eo quod causa illorum et humilis, et contempta, et abiecta ei videbatur: quodsi Deo servire vellet, fieret sacerdos; neque honores sibique générique praecideret. Seminario ergo exceptus, tot tantisque incommodis molestiisque aspergitur, ut ad suos mature redeundum sit. Cum tamen in sententia perseverant, tandem ei licuit, quamvis parentes aegerrime ferrent, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum ingredi; votique compos factus, Michaëlem sibi nomen imposuit. Nova vero certamina serenti patri ut ab incepto averterei domumque reduceret, puer constantiam inexpugnabilem opposuit, donec, omni fracta patris repugnantia, potuit iuvenis, perinde ac si immitem hiemem iucundum ver excepisset, iam sereno caelo pietate, scientia, virtute animum, gratia iuvante, exercere. Eo autem tempore quo Quiti degit, hoc est per annos MDCCCLXIX-MDCCCCVII, dulcibus tum laboris, tum docendi muneris voluptatibus affluxit; eoque nempe spectavit, ut magister, educator, ac scriptor puerilem aetatem ad christianae religionis placita ac dogmata quam optime informaret. Nimirum id ad sui Instituti indolem agebat, eo natura sua spectantis ut religiosa principia in animum alte sculpat ad eaque mores eorum apte accommodet, adeo ut suscepta doctrina per totam vitam perseveret. In hoc vero munere officioque obeundo venerabilis Dei famulus, fertilis naturae dotes egregias adhibuit, ac, quasi ad haec natus esset, eo modo ac via doctrinam tradebat, quae uniuscuiusque indoli atque aetati apta essent. Nihil ergo mirum, si erudiendis adulescentibus praecellentissimus, simili etiam virtute pueros docebat ad Eucharistiam primum accedentes, quorum pectora Christi amore imbuebat, quo ipse flagrabat: «Semper (enim) habet unde det qui pectus habet plenum caritatis » (Aug. In Ps. XXIII, Enarr. 11,  13). Ceterum, vetus eius cum Sapientia amicitia et consuetudo — Accedite ad eum et illuminamini (Ps. 33, 6) — causam afferunt, cur caelestes disciplinas tam facile perceperit tamque recte iudicaverit; longa praeterea eademque prona obtemperatio ad alios regendos eum paraverat; ac, tametsi se ad gubernandum ineptum dicebat, tamen ad hoc aptissimum faciebant regulae cognitio et usus, precandi studium, cupiditatum refrenatio, prudentia, rerum hominumque intellegentia, patientia, animorum amor, semper sui prodigus. Neque minus in eo fides elucebat, quae, ceu ala, in alto constituebat, unde res humanas contemplans sensu divino aspergebat. Provido etiam consilio anno MDCCCLXXXVIII, qua occasione venerabilis Ioannes Baptista de La Salle in beatorum catalogum inscriptus est, cum nonnullis Aequatorianis Fratribus, Romam missus est, in christiani orbis sedem; quod ignem aluit. Cum autem, anno MDCCCCIV, in Gallia iniquae leges contra Religiosos Sodales docentes sancitae sunt, haud paucis Fratribus Scholarum Christianarum ex ea terra decedendum fuit. Cumque oporteret in eorum commodum seriem textuum ad usum discentium complere, quam Fratres edi cur avérant, negotium illud venerabili Dei Servo delatum est, ad quod aptius tuendum in Belgium contendit. Ceterum ille tum eruditione tum elegantia scribendi, tum fama longe antecedebat. In nova autem sede neque longa et incerta mora fuit. Nam caelo illi inmiti impar, corpus, ceu flos exilis, confici coepit; quamquam gaudebat animus de labore, de solitudine, de molestiis in Dei obsequium. Quoniamque frequentibus febribus temptabatur, ac timebant moderatores ne proximae hiemi succumberet, iusserunt eum Hispaniae urbem petere, quam populus Premia de Mar cognominai quaeque Barcinonem adiacet; ubi sane mitiorem aerem nactus, coeptum opus continuavit magistri simul munere fungens. Sed heu ! abit hora ad occasumque vergit, quamvis Michaël non amplius quinquaginta sex annorum messet. Sentit ille, et fidem auget Deique voluntati adhaeret, firmissima spe, dignus profecto in quem verba illa cadant Ps. 30, 15-16: «Ego autem in te speravi, Domine... in manibus tuis sortes meae». Neque dubitat quin alii, post eum, intermissum opus repetant, aratumque agrum ab illo, uberi fructu exerceant. Vita cessit die nono mensis Februarii, anno MDCCCCX, brevi morbo oppressus, utpote fragilis corpore. Morienti Christus affuit, eius amor, per Sacramentorum gratiam et consolationem.

Sanctitudinis autem eius fama, quae eo vivo multos obtinuerat, crevit mortuo; adeo ut visum sit Processuum sive Barcinone sive Quiti initium facere, ad beatificationem. Missae Romam conclusiones probatae sunt. Facto vero decreto de scriptis, Pius XI, Pontifex Max., commissionem introducendae Causae die tertio decimo mensis Octobris, anno MDCCCCXXXV, signavit. Post haec Processus apostolici habiti sunt de virtutibus Barcinone, Quiti, Conchae, de quorum auctoritate die quarto mensis Maii, anno MDCCCCLII, decretum est. Postea Causa acta est a S. Rituum Congregatione, quae annis MDCCCCXL, MDCCCCLXVII de Servi Dei virtutibus theologalibus atque cardinalibus hisque adnexis rite investigavit. Nos autem, post auditam fidelem rerum expositionem, declaravimus Dei Servum Michaelem Febres Cordero heroum modo virtutes eas coluisse; idque decreto sanximus die sexto decimo mensis Martii, anno MDCCCCLXX. Cum autem de ingenti signorum fama probe riteque constaret, unum dumtaxat miraculum ad beatificationem allatum probavimus per decretum S. Congregationis pro Causis Sanctorum, die septimo mensis Iulii, hoc anno. Praeterea diem hanc tricesimum mensis Octobris ad beatificationem Servi Dei diximus, cui Sodalem sociavimus Mucianum Mariam Wiaux. Hodie ergo, mane, in foro S. Petri sacra Deo fecimus; inter quae sollemnissimis verbis pronuntiavimus: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Roberti Mathen, Episcopi Namurcensis, et Pauli Muñoz Vega, Archiepiscopi Quitensis, nec non plurium aliorum Fratrum in episcopatu, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Mucianus Maria Wiaux et Michael Febres Cordero, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum sodales Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Beati Muciani Mariae die 30 Ianuarii, Beati Michaëlis die 9 Februarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 5, pp. 284-285

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana